라틴어 문장 검색

Plau- tus "vellem me in anginam verti, ut huic aniculae fauces praeoccuparem".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4974)
Terentius in Phor- mione "nam quae est haec anus, a fratre agressa meo?"
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 4442)
ut ego iam non mirer illud Theophrasto accidisse, quod dicitur, cum percontaretur ex anicula quadam quanti aliquid venderet et respondisset illa atque addidisset 'hospes, non pote minoris,' tulisse eum moleste se non effugere hospitis speciem, cum aetatem ageret Athenis optimeque loqueretur omnium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 46장 4:5)
quanti autem haec philosophia aestimandast, cui tamquam aniculis, et his quidem indoctis, fato fieri videantur omnia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 55:2)
Nam ista quae vos dicitis sunt tota commenticia, vix digna lucubratione anicularum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 94:3)
quis enim hippocentaurum fuisse aut Chimaeram putat, quaeve anus tam excors inveniri potest quae illa quae quondam credebantur apud inferos portenta extimescat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 5:4)
velut a te ipso hesterno die dictumst anum fatidicam Pronoean a Stoicis induci id est Providentiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 73:5)
Utinam igitur, ut illa anus optat ne in nemore Pelio securibus caesae accidissent abiegnae ad terram trabes sic istam calliditatem hominibus di ne dedissent, qua perpauci bene utuntur, qui tamen ipsi saepe a male utentibus opprimuntur, innumerabiles autem improbe utuntur, ut donum hoc divinum rationis et consilii ad fraudem hominibus non ad bonitatem impertitum esse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 76:5)
" Quis est igitur qui non fateatur hoc lepore atque his facetiis non minus refutatum esse Brutum quam illis tragoediis, quas egit idem, cum casu in eadem causa efferretur anus Iunia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 225:1)
Quid illam anum patri nuntiare vis tuo?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 225:6)
Haec iam, mihi crede, ne aniculae quidem existimant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 51:2)
An tu censes ullam anum tam deliram futuram fuisse, ut somniis crederet, nisi ista casu non numquam forte temere concurrerent?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 209:1)
excita cum tremulis anus attulit artubu' lumen, talia tum memorat lacrimans exterrita somno:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 60:3)
hoc iam, mihi crede, ne aniculae quidem existimant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 51:1)
An tu censes ullam anum tam deliram futuram fuisse ut somniis crederet, nisi ista casu non numquam forte temere concurrerent?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 209:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION