라틴어 문장 검색

amplior vero pars in aperta camporum planitie ex adverso pariter fixis tentoriis hospitio resedit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 22:5)
Jam enim tres ab urbe exierant Sarraceni, quod caeteros prorsus latuit, ut sibi regem placarent et parcere animae suae impetrarent, omnem casum et defectionem fortium virorum et civium illi referentes, et universos interius adeo metu concussos ut si semel adhuc valide urbem impugnarent, procul dubio portis apertis, in manu regis traderetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 38:3)
Eadem denique die Reynoldus plurimum belli et caedis dum a machina adversus hostes exerceret, incautus et intrepidus nimium in aperto assistens, subito mangenellae impetu lapis emissus illi in verticem venit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 40:4)
Sed Boemundus, a delatoribus re comperta, supervenientibus in aperta camporum planitie occurrit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 82:3)
Et ecce, aperta civitas et ejus portae;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 26:3)
Cives autem videntes [0684A] quomodo ammiraldus et omnes capitanei aufugerent et urbs a facie Christiani regis retinere non posset, et quod terra marique tam longo tempore undique bellum intolerabile ingrueret, ultra vim ferre non valentes, dextras sibi dari et vitae suae parcere rogabant ut sic, portis apertis, urbem salvi egrederentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 34:3)
Verum cives qui urbem inhabitabant, virtutem Babyloniae adesse intuentes, et regis Baldewini absentiam, quadam die convenientes, ammiraldum in ore gladii percusserunt, et filium regis Babyloniae, apertis portis, urbi immiserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 74:2)
mox armis resumptis, lorica et galea induti, subito quasdam portas aperientes, in multitudine gravi in apertam camporum planitiem, quam rex et exercitus nunc belli immemor habitabat, usque ad loca tentoriorum concurrere ausi sunt, plurimos sagittis transfigentes, et clamore magno et horrisono totum exercitum commoventes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 10:4)
Item ut non loquatur obscura vel ambigua, sed clara et aperta.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 24:1)
Et alius dixit, "Peiorasunt tecta odia quam aperta pretenta."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 120:19)
Illud enim apertum, hoc celatum malum."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 22:5)
sed diceredebes clarum et apertum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 44:3)
"Consiliumperitorum ex apertis obscura existimat, ex parvis magna, ex proximis remota, ex partibus tota."
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 109:3)
Nam sicut hostio clauso domus esttenebrosa, eoque aperto, statim, fugatis tenebris, lumen subintrat, ita Deus, qui est ad ostium cordis nostri et pulsat, ut ipsemet testatur,dicens:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 22:2)
Refrenari eciam debetlingua ut non loquatur obscura vel ambigua, sed clara et aperta.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 8:42)

SEARCH

MENU NAVIGATION