라틴어 문장 검색

breviter autem pro Caecina Cicero initia, causas, effecta, antecedentia, consequentia complexus est:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 157:1)
ita, quamlibet multa sint, quorum meminisse oporteat, fiunt singula conexa quodam choro, nec errant coniungentes prioribus consequentia solo ediscendi labore.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 115:4)
sunt enim ista bona, sed consequentia summum bonum, non consummantia.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 75:2)
2. videris, utrum aures quorundam per imperitiam temere mentionem centri, proportionis, diastematum, climatum vel myrarum epithalamio conducibilem non putent, illud certe consulari viro vere Magno, quaestorio viro Domnulo, spectabili viro Leone ducibus audacter adfirmo, musicam et astrologiam, quae sunt infra arithmeticam consequentia membra philosophiae, nullatenus posse sine hisce nominibus indicari;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Polemio suo salutem 3)
quando, si de aliquo nocente cognoscatis, non statim confesso eo nomen homicidae vel sacrilegi vel incesti vel publici hostis, ut de nostris elogiis loquar, contenti sitis ad pronuntiandum, nisi et consequentia exigatis, qualitatem facti, numerum, locum, modum, tempus, conscios, socios.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 4:1)
quibus expletis, omnia, quae ad solis et lunae, mensis et septimanae consequentiam spectant, eodem, quo prius, ordine recurrunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 8:8)
Dicunt appetitionem animi moveri, cum aliquid ei secundum naturam esse videatur, omniaque, quae secundum naturam sint, aestimatione aliqua digna eaque pro eo, quantum in quoque sit ponderis, esse aestimanda, quaeque secundum naturam sint, partim nihil habere in sese eius appetitionis, de qua saepe iam diximus, quae nec honesta nec laudabilia dicantur, partim, quae voluptatem habeant in omni animante, sed in homine rationem etiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 79:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION