라틴어 문장 검색

Videns autem quia placeret Iudaeis, apposuit apprehendere et Petrum - erant autem dies Azymorum -
유다인들이 그 일로 좋아하는 것을 보고 베드로도 잡아들이게 하였다. 때는 무교절 기간이었다. (불가타 성경, 사도행전, 12장3)
cumque perduxisset eos in domum, apposuit mensam et laetatus est cum omni domo sua credens Deo.
이어서 그들을 자기 집 안으로 데려다가 음식을 대접하고, 하느님을 믿게 된 것을 온 집안과 더불어 기뻐하였다. (불가타 성경, 사도행전, 16장34)
quia ego sum tecum, et nemo apponetur tibi, ut noceat te, quoniam populus est mihi multus in hac civitate ".
내가 너와 함께 있다. 아무도 너에게 손을 대어 해치지 못할 것이다. 이 도시에는 내 백성이 많기 때문이다.” (불가타 성경, 사도행전, 18장10)
Iam saturati estis, iam divites facti estis. Sine nobis regnastis; et utinam regnaretis, ut et nos vobiscum regnaremus.
여러분은 벌써 배가 불렀습니다. 벌써 부자가 되었습니다. 여러분은 우리를 제쳐 두고 이미 임금이 되었습니다. 여러분이 정말 임금이 되었으면 좋겠습니다. 우리도 여러분과 함께 임금이 될 수 있게 말입니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 첫째 서간, 4장8)
Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire, omne, quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.
불신자 가운데 누가 여러분을 초대하여 여러분이 가고자 한다면, 양심을 따져 보지 말고 여러분 앞에 차려 놓는 것은 무엇이든지 먹으십시오. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 첫째 서간, 10장27)
dicat autem aliquis de vobis illis: " Ite in pace, calefacimini et saturamini ", non dederitis autem eis, quae necessaria sunt corporis, quid proderit?
여러분 가운데 누가 그들의 몸에 필요한 것은 주지 않으면서, “평안히 가서 몸을 따뜻이 녹이고 배불리 먹으시오.” 하고 말한다면, 무슨 소용이 있겠습니까? (불가타 성경, 야고보 서간, 2장16)
Et ceteri occisi sunt in gladio sedentis super equum, qui procedit de ore ipsius, et omnes aves saturatae sunt carnibus eorum.
남은 자들은 말을 타신 분의 입에서 나온 칼에 맞아 죽었습니다. 그리고 모든 새들이 그들의 살을 배불리 먹었습니다. (불가타 성경, 요한 묵시록, 19장21)
Et praecipit turbae discumbere supra terram; et accipiens septem panes, gratias agens fregit et dabat discipulis suis, ut apponerent; et apposuerunt turbae.
예수님께서는 군중에게 땅에 앉으라고 분부하셨다. 그리고 빵 일곱 개를 손에 들고 감사를 드리신 다음, 떼어서 제자들에게 주시며 나누어 주라고 하시니, 그들이 군중에게 나누어 주었다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 8장6)
Contestor ego omni audienti verba prophetiae libri huius: Si quis apposuerit ad haec, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto;
나는 이 책에 기록된 예언의 말씀을 듣는 모든 이에게 증언합니다. 누구든지 여기에 무엇을 보태면, 하느님께서 이 책에 기록된 재앙들을 그에게 보태실 것입니다. (불가타 성경, 요한 묵시록, 22장18)
Cum autem Spiritum a solo Patre procedere (non enim Evangelium cum a Patre procedere Spiritum dicat solo adjungit quod ipsi apponunt, sed tantummodo a Patre dicit), quaerimus etiam et interrogamus eos cum credant Spiritum sanctum a Patre procedere, utrum credant ipsum a solo Patre procedere, vel non. Quod si sic, et vera sit haec fides, utique ita est quod videlicet a solo Patre ipse procedit, et quod ipsi super hoc sentiunt salubriter doceri seu confiteri, non est incongruum quod non credi sit periculosum, praesertim cum dicat Apostolus:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 53:15)
Nam quum propter nimiam Veneris abundantiam huiusmodi mulier nullius se potest amoris vinculis colligare sed multorum appetit libidine satiari, eius frustra quaeris amorem, nisi te in Veneris opere tam potentem agnoveris ut eius valeas libidinem saturare, quo tibi facilius esset aquis penitus maria desiccare;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 10장: 우리의 목적을 쉽게 이루는 사랑 1:5)
Ventris etiam mulier in tanto manet obsequio quia nulli rei mulier erubesceret assentire, si fuerit de splendido cibo secura, nec tanta sibi posset esse copia cibi, si appetitus eam inquietat edendi, quod unquam speret se posse plenarie saturari vel quod in mensa petat habere sodalem, sed in cibi assumptione occulta quaerit semper et nimis latentia loca et extra ordinem libenter solet assumere cibum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 33:1)
Qui causa criminis evitandi eam nolens propria interimere manu, sciens mulierem libenter in vetita niti, vas pretiosissimum praeparavit et in eo vinum optimum et odoriferum cum veneno mixtum apposuit et ait uxori:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 35:5)
At tu, pater, perge quo coeperas, et causa mei aliquid mensis appone;
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:34)
Euocat exterius mentem, studioque uocatam Destinat, atque manus animo ducente gubernat, Supremasque manus apponit opusque sororum Perficit atque semel factum perfectius ornat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION