라틴어 문장 검색

Secundum mensem nominavit Aprilem, ut quidam putant, cum aspiratione quasi Aphrilem, a spuma quam Graeci ἀφρὸν vocant, unde orta Venus creditur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 8:1)
Sed Cingius in eo libro quem de fastis reliquit ait inperite quosdam opinari Aprilem mensem antiquos a Venere dixisse, cum nullus dies festus nullumque sacrificium insigne Veneri per hunc mensem a maioribus institutum sit, sed ne in carminibus quidem Saliorum Veneris ulla, ut ceterorum caelestium, laus celebretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 12:1)
ab his omnibus mensem Aprilem dici merito credendum est, quasi Aperilem, sicut apud Athenienses ἀνθεστηριών idem mensis vocatur ab eo quod hoc tempore cuncta florescant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 14:2)
quem Germanici appellatione, Octobrem vero suo nomine Domitianus invaserat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 36:2)
Ianuarius igitur Aprilis Iunius Sextilis September November December undetricenis censebantur diebus et quintanas Nonas habebant, ac post Idus in omnibus a. d.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 6:1)
Martius vero Maius Quintilis et October dies tricenos singulos possidebant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 7:1)
in Ianuarium et Sextilem et Decembrem binos dies inseruit, in Aprilem autem Iunium Septembrem Novembrem singulos:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 7:2)
sed neque mensi Februario addidit diem, ne deum inferum religio inmutaretur, et Martio Maio Quintili Octobri servavit pristinum statum, quod satis pleno erant numero, id est dierum singulorum tricenorumque.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 7:3)
Ideo maiores nostri Aprilem mensem Veneri dicaverunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 6:3)
octavum Kalendas Aprilis:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 10:2)
Quare si tibi sensus est pudorque, Hibernas, Line, basiationes, In mensem rogo differas Aprilem.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XCV6)
Si credis mihi, Quinte, quod mereris, Natales, Ovidi, tuas Aprilis Ut nostras amo Martias Kalendas.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LII1)
Cirrata loris horridis Scythae pellis, Qua vapulavit Marsyas Celaenaeus, Ferulaeque tristes, sceptra paedagogorum, Cessent et Idus dormiant in Octobres:
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXII4)
Octobres age sentiat Kalendas Facundi pia Roma Restituti:
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXXVII1)
Maiae Mercurium creastis Idus, Augustis redit Idibus Diana, Octobres Maro consecravit Idus.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXVII1)

SEARCH

MENU NAVIGATION