라틴어 문장 검색

tum calida aqua in balineo magis superiores partes quam inferiores foueat.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 9:5)
Extenuat corpus aqua calida, si quis in ea descendit, magisque si salsa est;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 16:1)
ubi sudauit, in solium non descendere, sed multa calida aqua per caput se totum perfundere, tum tepida, deinde frigida.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 4장 2:6)
Pridie uero abstineri debet aeger, ut aptus tali curationi sit, eodem die ante aliquot horas aquam calidam bibere, ut superiores eius partes madescant;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 12장 7:1)
At si temporibus integris primum ibi, deinde alibi sudor incipit, fouendum os aqua calida;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 17장 7:1)
tum in solio descendendum est, atque ibi quoque uidendum est, num sub primo contactu aquae calidae summa cutis inhorrescat, quod uix fieri potest, si priora recte cesserunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 17장 7:2)
Ante uero an postea quam in aquam calidam se demittat aliquis perungui debeat, ex ratione ualetudinis suae cognoscat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 17장 7:4)
Fere tamen, nisi ubi nominatim ut postea fiat praecipietur, moto sudore leuiter corpus perunguendum, deinde in aquam calidam demittendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 17장 8:1)
Sine frigore autem reprimunt cocta mala Cotonea, malicorium, aqua calda, in qua uerbenae coctae sunt, quas supra posui, puluis uel ex faece uini uel ex murti foliis, amarae nuces.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 33장 4:2)
ac si qua nota est, tum demum dare potui aquam calidam, cuius salubris effectus est, si sudorem per omnia membra diffundit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 8:3)
Dari uero in uicem eius potest uel intrita ex aqua calida uel halica elota;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 10:5)
interdum etiam oleum in solio cum aqua calida miscere;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 14:2)
Si in cute uitium est, frigida quoque quam calida aqua melius utetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 17:1)
Si uero lingua sicca et scabra est, detergenda primum penicillo est ex aqua calida, deinde unguenda mixtis inter se rosa et melle.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 10장 4:1)
Si ne balneum quidem profuit, ante accessionem alium edat, aut bibat aquam calidam cum pipere:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 12장 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION