라틴어 문장 검색

disce, quid Esquilias hac nocte fugarit aquosas, cum uicina nouis turba cucurrit agris.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 81)
"hic quoque monstra domat, rutili quibus arce cerebri ad frontem coma tracta iacet nudata que cervix saetarum per damna nitet, tum lumine glauco albet aquosa acies ac vultibus undique rasis pro barba tenues perarantur pectine cristae."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 97)
"utque satis sibimet numerosa coisse nobilitas visa est, quam saxa nivalia Cotti despectant, variis nec non quam partibus ambit Tyrrheni Rhenique liquor, vel longa Pyrenei quam iuga ab Hispano seclusam iure cohercent, aggreditur nimio curarum pondere tristem gaudens turba virum."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 226)
iam si tibi ex illo conclamatissimo fontium decocta referatur, videbis in calicibus repente perfusis nivalium maculas et frusta nebularum et illam lucem lubricam poculorum quadam quasi pinguedine subiti algoris hebetatam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 12:1)
sed tamen 1 tellus, humatis quae superducitur, redierat in pristinam distenta planitiem pondere nivali seu diuturno imbrium fluxu sidentibus acervis:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Secundo suo salutem 1:5)
"neque enim comes ire recusem, si tua cura trahat, licet ille sonantibus antris Tethyos aversae gremioque prematur aquosi Nereos:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권223)
"iuravit tibi iam nivalis Arctus, nunc magnos Oriens dabit triumphos."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Via Domitiana46)
"Iam terras volucremque polum fuga veris aquosi laxat et Icariis caelum latratibus urit;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, epistola ad Vitorium Marcellum5)
sic orsus aperto flagrantes immisit equos, non ocius alti in terras cadit ira Iovis, si quando nivalem Othryn et Arctoae gelidum caput institit Ossae armavitque in nube manum:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권121)
tua litora multo vomere suspendunt, fluviorum ductor Achivum, Inache - Persea neque enim violentior exit amnis humo, cum Taurum aut Pleiadas hausit aquosas spumeus et genero tumuit Iove - quos celer ambit Asterion Dryopumque trahens Erasinus aristas, et qui rura domant Epidauria - dexter Iaccho collis, at Hennaeae Cereri negat - ;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권49)
volat ocior euro, ceu modo carceribus dimissus in arva solutis, verberibusque iubas et terga lacessit habenis increpitans Caerumque levem Cygnumque nivalem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권201)
"non haec ego pectora liqui Graiorum abscedens, Scythiam Pontumque nivalem cum peterem;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권289)
iacet inter eos satis patens clausus in medio campus herbidus aquosusque, per quem medium iter est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 20:3)
erat forte brumae tempus et nivalis dies in locis Alpibus Appenninoque interiectis, propinquitate etiam fluminum ac paludum praegelidis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 576:1)
quem ceperant exsules montem herbidus aquosusque est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 432:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION