라틴어 문장 검색

hibernabat eo tempore Elatiae T. Quinctius, a quo cum multa socii peterent, Boeoti petierunt impetraveruntque ut, qui suae gentis militassent apud Philippum, sibi restituerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 333:2)
cum res tam lenta quam ipsi scitis, oppugnatio urbium sit et obsidentibus prius saepe quam obsessis taedium adferat, iam nunc hoc ita proponere vos animis oportet, hibernandum circa Lacedaemonis moenia esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 411:3)
ipse in Phrygia hibernavit undique auxilia accersens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 84:1)
classis Romana, sicut ante dictum est, ad Canas hibernabat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 86:1)
et, quia hiems iam appetebat, Phocaeae portus ad hibernandum classi delegit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 374:2)
Manlium consulem primum, dein pro consule, hibernantem in Asia, legationes undique ex omnibus civitatibus gentibusque, quae cis Taurum montem incolunt, conveniebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 438:2)
inde per Epirum Apolloniam cum pervenisset, nondum adeo hiberno contempto mari ut traicere auderet, Apolloniae hibernavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 517:3)
Minium Cerrinium Campanum Ardeam in vincula mittendum censuerunt, magistratibusque Ardeatium praedicendum ut intentiore eum custodia adservarent, non solum ne effugeret, sed ne mortis consciscendae locum haberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 201:1)
Baebio proconsule, qui Pisis hibernabat, iussus praetor atque inde in Sardiniam traicere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 233:2)
Demetriade hibernabat, cum desiderio anxius filii, tum paenitentia crudelitatis suae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 620:1)
deinde circa eadem loca cum sociis nominis Latini hibernabat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 131:2)
Locus Ardea quondam dictus avis, et nunc magnum manet Ardea nomen, sed fortuna fuit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 18:2)
missique Ardeam legati ad Camillum Veios eum perduxere, seu - quod magis credere libet non prius profectum ab Ardea quam compererit legem latam, quod nec iniussu populi mutari finibus posset nec nisi dictator dictus auspicia in exercitu habere - lex curiata lata est dictatorque absens dictus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 499:1)
nam Ardea quasi ardua dicta est, id est magna et nobilis, licet Hyginus in Italicis urbibus ab augurio avis ardeae dictam velit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 4122)

SEARCH

MENU NAVIGATION