라틴어 문장 검색

in stuppam semina quae cum conveniunt aut in taedai corpore adhaerent, ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 28:7)
multaque praeterea prius ipso tacta vapore eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 28:9)
Restitit Aeneas claraque in luce refulsit Os humerosque deo similis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IV. 11:1)
tunc, sole relicto, Cynthia quo primum cornu dubitanda refulsit, Exclusit Boream, flammasque accepit ab Euro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:34)
seu, barbarica cum lampade Python Arsit, in immensas oneres abiere cavernas, Et Phoebi tenuere viam:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:30)
At paucos, quibus haec rabies auctoribus arsit, Non Caesar, sed poena tenet.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:85)
flammisque severi Illicitis arsere senes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:15)
Phoebeque serena Non aliter, diris verborum obsessa venenis, Palluit, et nigris terrenisque ignibus arsit, Quam si fraterna prohiberet imagine tellus, Insereretque suas flammis coelestibus umbras:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:52)
et tempore eodem Transtraque nautarum summique arsere ceruchi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:32)
Bis sex lustra tori nox mitis et ultima clusit, Arserunt uno funera bina rogo.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXI4)
O scelus, o magnum facinus crimenque deorum, Non arsit pariter quod domus et dominus!
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XCIII3)
Troia arserit igni?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline pr33)
nudo autem capite ibi fuisse ostenditur, ubi ait restitit Aeneas claraque in luce refulsit, os umerosque deo similis;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 30511)
claraque in luce refulsit laus est nimiae pulchritudinis, cui nec lucis claritas derogavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5882)
unde est 'vix positum castris simulacrum, arsere coruscae luminibus flammae' vel 'hastamque trementem'. sed ab una tantum sacerdote videbatur, ut Lucanus Troianam soli cui fas vidisse Minervam (1.598). dicunt sane alii, unum simulacrum caelo lapsum, quod nubibus advectum et in ponte depositum, apud Athenas tantum fuisse, unde et γεφυριστη`σ dicta est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 16620)

SEARCH

MENU NAVIGATION