라틴어 문장 검색

tremit orbe corusco iam domus et summae tangunt laquearia cistae:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:128)
audiat hoc senior Brutus Poenisque tremendi Scipiadae, geminis tandem quod libera damnis unius auxilio fasces Libyamque recepi.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:199)
ergo seu patriis primaevus manibus ultor subderet Hispanum legibus Oceanum, seu Tyrias certa fracturus cuspide vires inferret Libyco signa tremenda mari, haerebat doctus lateri castrisque solebat omnibus in medias Ennius ire tubas.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 1:5)
tremuit quos Africa nuper, cernunt rostra reos.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:61)
Quodcumque tremendum dentibus aut insigne iubis aut nobile cornu aut rigidum saetis, capitur decus omne timorque silvarum.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:159)
id militaris animos altius coniectantibus praecipuum indicium magni atque inplacabilis motus, quod neque disiecti nec paucorum instinctu, set pariter ardescerent, pariter silerent, tanta aequalitate et constantia ut regi crederes.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 32장11)
Haud pigebit referre in Falanio et Rubrio, modicis equitibus Romanis, praetemptata crimina, ut quibus initiis, quanta Tiberii arte gravissimum exitium inrepserit, dein repressum sit, postremo arserit cunctaque corripuerit, noscatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 73장1)
pro Plancina cum pudore et flagitio disseruit, matris preces obtendens, in quam optimi cuiusque secreti questus magis ardescebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 17장2)
corruptus simul et corruptor, aeger et flagrans animus haud levioribus remediis restinguendus est quam libidinibus ardescit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 54장4)
prospectabatque pulcherrimum sinum, antequam Vesuvius mons ardescens faciem loci verteret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 67장6)
haud multo post flagitia uxoris noscere ac punire adactus ut deinde ardesceret in nuptias incestas.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 25장14)
signa ac tentoria militum igne caelesti arsere;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 64장2)
et pila militum arsere, magis insigni prodigio quia Parthus hostis missilibus telis decertat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 7장5)
illic veneratus deos, cum Vestae quoque templum inisset, repente cunctos per artus tremens, seu numine exterrente, seu facinorum recordatione numquam timore vacuus, deseruit inceptum, cunctas sibi curas amore patriae leviores dictitans.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 36장3)
at nunc patulam latitudinem et nulla umbra defensam graviore aestu ardescere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 43장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION