라틴어 문장 검색

An non prooemiis plerumque summissi, (nisi cum accusatione concitandus est iudex aut aliqua indignatione complendus) narratione pleni atque expressi, argumentis citati atque ipso etiam motu celeres sumus, locis ac descriptionibus fusi ac fluentes, epilogis plerumque deiecti et infracti?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 395:2)
nam et de iustis, honestis, utilibus, iisque quae sint istis contraria, et de rebus divinis maxime dicunt et argumentantur acriter Stoici, et altercationibus atque interrogationibus oratorem futurum optime Socratici praeparant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 36:2)
nam epilogus quidem quis unquam poterit illis Priami rogantis Achillem precibus aequari?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 51:1)
et fortasse epilogos illi mos civitatis abstulerit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 108:2)
cum etiam hoc genus simulari litium soleat, cum ius mortis a senatu quidam ob aliquam magnam infelicitatem vel etiam paenitentiam petunt, in quibus non solum cantare, quod vitium pervasit, aut lascivire, sed ne argumentari quidem nisi mixtis, et quidem ita ut ipsa probatione magis emineant, adfectibus decet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 57:1)
nam Cicero illos ex Lycia et Caria rhetoras paene cantare in epilogis dixit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 205:2)
acrius tamen argumentari videntur, qui medium articulum potius tenent, tanto contractioribus ultimis digitis, quanto priores descenderunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 242:2)
altera, quae est in differentia , ut in prooemio, narratione, argumentatione, epilogo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 299:1)
epilogus, si enumerationem rerum habet, desiderat quandam concisorum ;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 317:1)
Nam si illud argumentaberis, sapientem multo vino inebriari et retinere rectum tenorem, etiam si temulentus sit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 27:4)
et ad preces patrem deduxit et rogauit in epilogo filium.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam alterum fratrem tyrannum occidit, alterum in adulterio deprehensum deprecante patre interfecit. a piratis captus scripsit patri de redemptione. pater piratis epistolam scripsit, si praecidissent manus, duplam s 15:5)
cum prima actione diceret, non posuit causam, sed argumentatus est;
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 35:13)
Argumentabatur moleste magis quam subtiliter:
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 1:11)
Omnis quaestio suam propositionem habebat, suam exsecutionem, suos excessus, suas indignationes, epilogum quoque suum.
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 2:2)
In epilogis uehemens fuit APOLLONIVS Graecus.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema. Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam cum haberet uxorem et ex ea filium, peregre profectus est. a piratis captus scripsit de redemptione epistulas uxori et filio. Vxor flendo oculos perdidit. filium euntem ad redemptionem patris alimenta po 3:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION