라틴어 문장 검색

pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 4:11)
inscribitur dilaceratur, ut Plautus corpus tuum virgis ulmeis inscribam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4783)
hic in tanto amore apud suos socios fuit, ut post eius mortem cum eum nimium deflerent miseratione deorum in aves conversi dicantur et quotannis venire ad tumulum eius et ibi lamentatione et fletibus se dilacerare, donec aliquantae ibidem moriantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7515)
foedare dilacerare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 551)
spargite hoc est dilacerate.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6051)
multi dicunt 'ducunt' dilacerant, ut ad supra dictas duas causas tertia accedat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 55)
qui dum in castris esset, patre suo Ardeam obsidente, et ortus esset inter eum et Collatinum, maritum Lucretiae, de uxoribus sermo, eo usque processit contentio, ut ad probandos earum mores arreptis equis statim domos suas simul proficiscerentur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6462)
arrepto tempore hic inventa oportunitate, id est occasione.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4591)
Donatus dicit 'trahunt in moenia' pro 'dilacerant in moenibus rumoribus suis'. ergo 'regem' de Latino dixit, 'moenia' autem hic muros dixit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 5854)
qui cum sacra Veneris sperneret, illa irata equabus eius inmisit furorem, quibus utebatur ad currum, et eum morsibus dilaceraverunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2682)
nisi forte non dedit et hic sermone aliquo arrepto pro mandatis abusus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 13A 3:4)
P. Clodius, cum statuisset omni scelere in praetura vexare rem publicam videretque ita tracta esse comitia anno superiore ut non multos mensis praeturam gerere posset, qui non honoris gradum spectaret, ut ceteri, sed et L. Paulum conlegam effugere vellet, singulari virtute civem, et annum integrum ad dilacerandam rem publicam quaereret, subito reliquit annum suum seseque in proximum transtulit, non, ut fit, religione aliqua, sed ut haberet, quod ipse dicebat, ad praeturam gerendam, hoc est ad evertendam rem publicam, plenum annum atque integrum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 9장 2:1)
subito adrepti in quaestionem tamen separantur ceteri et in arcas coniciuntur ne quis cum eis conloqui possit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 22장 3:9)
saucius arrepto piscis teneatur ab hamo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:264)
Undique circumstant mersisque in corpore rostris dilacerant falsi dominum sub imagine cervi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 26:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION