라틴어 문장 검색

neque mehercule umquam mihi tui aut colendi aut ornandi voluntas defuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 8 2:1)
sed mehercule, ut quidem nunc se causa habet, etsi hesterno sermone labefacta est, mihi tamen videtur esse verissima.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 14:9)
tantum enim te [non] modo monuit' inquit adridens, 'ut caveres ne quis inprobus tribunus plebis, quorum vides quanta copia semper futura sit, arriperet te et in contione quaereret qui tibi constares cum idem negares quicquam certi posse reperiri idem te conperisse dixisses.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 85:7)
de te, Caecili, - iam mehercule hoc extra hanc contentionem certamenque nostrum familiariter tecum loquar, - tu ipse quem ad modum existimes vide etiam atque etiam, et tu te collige, et qui sis et quid facere possis considera.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 12장 1:1)
Feci mehercule, et quidem saepius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 24:15)
errare mehercule malo cum Platone, quem tu quanti facias scio et quem ex tuo ore admiror, quam cum istis vera sentire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 38:4)
qui cum coniectus in carcerem triginta iussu tyrannorum venenum ut sitiens obduxisset, reliquum sic e poculo eiecit, ut id resonaret, quo sonitu reddito adridens propino inquit hoc pulchro Critiae, qui in eum fuerat taeterrimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 95:5)
magna mehercule laus et eo ipso, per quem iuravi, Hercule, digna;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 17:6)
genu mehercule M. Antonium vidi, cum contente pro se ipse lege Varia diceret, terram tangere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 57:1)
huic quidem certe vitam tuam committis adrisissetque adulescens, utrumque iussit interfici, alterum, quia viam demonstravisset interimendi sui, alterum, quia dictum id risu adprobavisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 60:3)
ubi eam lēgit, Quīntō arrīsit.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Acadēmīa20)
Hac prece quaeso, exonera mentem culpaeque ignosce minori, et quandoque mihi fortunae arriserit hora, non sine honore tuum patiar decus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 133:8)
Sed quoniam iam matutinus, ut ait Petronius, sol tectis arrisit, surgamus, et si quid est illud, diligentiore postea consideratione tractabitur
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, Vb3)
Facerem mehercule, Nisi esse scirem carnis te cupidum meae.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Canes et corcodili.7)
si quid minus arriserit, A me contendet fictum quovis pignore.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Phaedrus.3)

SEARCH

MENU NAVIGATION