라틴어 문장 검색

quod fere quidem in omni domestica fit, praecipue tamen in ungulis trunculisque suum, in petiolis capitulisque haedorum et uitulorum et agnorum, omnibusque cerebellis;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 22장 1:2)
ex sue ungulae, rostra, aures, uoluae sterilesque;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 24장 2:2)
In dextra sinistraque circa guttur uenae grandes, quae sphagitides nominantur, itemque arteriae, quas carotidas uocant, sursum procedentes ultra aures feruntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 2:2)
alterum asperam arteriam nominant, alterum stomachum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 3:2)
Arteria exterior ad pulmonem, stomachus interior ad uentriculum fertur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 3:3)
Quibus cum diuersae uiae sint, qua coeunt exigua in arteria sub ipsis faucibus lingua est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 3:5)
quae, cum spiramus, attollitur, cum cibum potionemque adsumimus, arteriam claudit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 3:6)
Ipsa autem arteria, dura et cartilaginosa, in gutture adsurgit, ceteris partibus residit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 3:7)
Is spongiosus, ideoque spiritus capax, et a tergo spinae ipsi iunctus, in duas fibras ungulae bubulae modo diuiditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 4:1)
Aliquando uero gutture et arteriis exulceratis frequens tussis sanguinem quoque extundit:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 2:3)
et prioribus cibis adicere ex holeribus porrum, ex carne ungulas et summa trunculorum, atque pisciculos, sic ut diu nihil nisi molle et lene sumatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 14장 4:7)
Edenda sunt salsamenta uel oleae ex muria dura, tinctae in aceto lactucae, intubique ex eodem, betae ex sinapi, asparagus, armoracia, pastinaca, ungulae, rostra, aues macrae, eiusdem generis uenatio.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 16장 2:2)
cuiue circa fauces grandes uenae uel arteriae praecisae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 5:2)
item quodcumque musculum aut neruum aut arteriam aut membranam aut os aut cartilaginem laesit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 7:3)
si uel ad uessicam uel ad pulmonem uel ad uuluam uel ad grandes uenas arteriasue uel ad inania, ut guttur, stomachum, thoracem, penetrauit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 36:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION