라틴어 문장 검색

Qui tecum cupis esse meos ubicumque libellos Et comites longae quaeris habere viae, Hos eme, quos artat brevibus membrana tabellis:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, II1)
Differat hoc, patrios optat qui vincere census Atriaque inmodicis artat imaginibus.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XC3)
Longior undecimi nobis decimique libelli Artatus labor est et breve rasit opus.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, IV1)
Pellibus exiguis artatur Livius ingens, Quem mea non totum bibliotheca capit.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CXC Titus Livius in membranis1)
aestu aestum poetae maris angustias artati ideo appellant, quod ibi commotione reciproci cursus mare videatur aestuare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4192)
ita enim in illis angustiis et faucibus maris artari et conglobate spiritus fieri dicitur, ut ad illum locum tantummodo missus videatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6884)
amisso flvitantem e. m. naturale enim est ut fluctuet navis sine gubernatore.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 8671)
ipsos contractus a. v. ad sustinendum tantum et co- artandum bovis cadaver.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2951)
Si haec in vasculis propriis sese contingentibus seorsim posita, in aqua stagnante juxta fluitent, neutrum propellet alterum, sed aequalitate attractionis utrinq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 39:13)
Iam ego coeperam ephebum in gymnasium deducere, ego studia eius ordinare, ego docere ac praecipere, ne quis praedator corporis admitteretur in domum . . . Forte cum in triclinio iaceremus, quia dies sollemnis ludum artaverat pigritiamque recedendi imposuerat hilaritas longior, fere circa mediam noctem intellexi puerum vigilare.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 85:4)
iam classes fluitare mari totasque per Alpes fervere Germano perfusas sanguine turmas.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 123:12)
Haec ut Cocyti tenebras et Tartara liquit, alta petit gradiens iuga nobilis Appennini, unde omnes terras atque omnia litora posset aspicere ac toto fluitantes orbe catervas, atque has erumpit furibundo pectore voces:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 124:14)
Iucundum utrumque per iocum ludumque fluitantibus, ut flexerint cursum, laborem otio otium labore variare.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 8 4:1)
Interdum iunctae copulataeque et continenti similes sunt, interdum discordantibus ventis digeruntur, non numquam destitutae tranquillitate singulae fluitant.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 20 6:2)
fusile per rictus aurum fluitare videres.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 15:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION