라틴어 문장 검색

pauper enim fis appetendi egestate, diues non egendi satietate, quippe qui inopia desiderio, opulentia fastidio cernuntur.
(아풀레이우스, 변명 19:10)
"at enim maior natu non est iuuenem aspernata."
(아풀레이우스, 변명 25:11)
uidi te quoque, Maxime, coitionem aduersum me et coniurationem eorum pro tua sapientia suspicatum, simul libellus ille prolatus est, totam rem uultu aspernantem.
(아풀레이우스, 변명 58:5)
quoniam iuuenem talem qualem dicitis elegit, coactam fecisse ais, ceterum semper nubtias aspernatam.
(아풀레이우스, 변명 68:7)
ipse egens, nudus et ignominia sua tutus reliquit Rufino huic, non mentior, sestertium XXX deuorandum;
(아풀레이우스, 변명 73:18)
quippe ipse egens, nudus CCCC milibus nummum a creditore acceptis filiam dotauit, Pudentilla locuples femina trecentis milibus dotis fuit contenta et maritum habet, et multis saepe et ingentibus dotibus spretis, inani nomine tantulae dotis contentum, ceterum praeter uxorem suam nihil computantem, omnem supellectilem cunctasque diuitias in concordia coniugii et mutuo amore ponentem.
(아풀레이우스, 변명 90:5)
ab iis nunc magna fugela in ganeum fugit, amicos serios aspernatur, cum adulescentulis postremissumis inter scorta et pocula puer hoc aeui conuiuium agitat.
(아풀레이우스, 변명 96:13)
at ille odore alioquin spurcissimi humoris percussus, quo me Lamiae illae infecerant, vehementer aspernatur:
(아풀레이우스, 변신, 1권 15:11)
"Nam et maiorem domum dignatione tua feceris et tibi specimen gloriosum arrogans, si contentus Lare parvulo Thesei illius cognominis patris tui virtutes aemulaveris, qui non est aspernatus Hecales anus hospitium tenue"
(아풀레이우스, 변신, 1권 21:12)
His actis et rebus meis in illo cubiculo conditis pergens ipse ad balneas, ut prius aliquid nobis cibatui prospicerem, forum cupidinis peto inque eo piscatum opiparem expositum video et percontato pretio, quod centum nummis iudicaret, aspernatus viginti denariis praestinavi.
(아풀레이우스, 변신, 1권 22:7)
aspernati latrones clamorem absonum meum, caedentes hinc inde miserum corium nec cribris iam idoneum relinquunt.
(아풀레이우스, 변신, 3권 26:4)
"sed illa clementer aspernata sermonem Thrasylli astuque miro personata instanter garrienti summisseque deprecanti Adhuc inquit Tui fratris meique carissimi mariti facies pulchra illa in meis deversatur oculis, adhuc odor cinnameus ambrosei corporis per nares meas percurrit, adhuc formosus Tlepolemus in meo vivit pectore."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:64)
res non eget ista teste.
(ARCHIPOETA, II81)
melius est enim minus egere quam plus habere.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 9:9)
Viderint graves et periti viri quid de illo Themistocle sentiant, si tamen hominis nomen verum recolo, qui cum in epulis, quod clari et eruditi Graeciae facere solebant, canere fidibus recusasset et ob hoc indoctior haberetur totumque illud iucunditatis genus aspernatus esset, dictum illi est:
(아우구스티누스, 편지들, 54. (A. D. 429 Epist. CCXXXI) Augustinus Seruus Christi Membrorumque Christi Dario Filio Membro Christi In Ipso salutem 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION