라틴어 문장 검색

namque de tegulis aut tignis aut asseribus mutandis non est eadem cura quemadmodum de his, quod ea, quamvis sunt vitiosa, faciliter mutantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 8장24)
asseres directi disponantur inter se ne plus spatium habentes pedes binos, et hi maxime cupressei, quod abiegnei ab carie et ab vetustate celeriter vitiantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장2)
hique asseres, cum ad formam circinationis fuerint distributi, catenis dispositis ad contignationes, sive tecta erunt, crebriter clavis ferreis fixi religentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장3)
Asseribus dispositis tum tomice ex sparto hispanico harundines graecae tunsae ad eos, uti forma postulat, religentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장5)
sin autem harundinis graecae copia non erit, de paludibus tenues colligantur et mataxae tomice ad iustam longitudinem una crassitudine alligationibus temperentur, dum ne plus inter duos nodos [alligationibus] binos pedes distent, et hae ad asseres, uti supra scriptum est, tomice religentur cultellique lignei in eas configantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장7)
Namque ad inplicanda navigia, quae muros subibant, validos asseres funibus inligaverant, ut, cum tormento asseres promovissent, subito laxatis funibus inicerent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 3장 28:2)
Sanguine et igne micant oculi, riget horrida cervix, et sactae similes rigidis hastilibus horrent stantque velut vallum, velut alta hastilia saetae fervida cum rauco latos stridore per armos spuma fluit, dentes aequantur dentibus Indis, fulmen ab ore venit, frondes adflatibus ardent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 30:6)
at myrtus validis hastilibus alibi "et pastoralem praefixa cuspide myrtum". et bona bello cornus apta est enim etiam cornus hastilibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4471)

SEARCH

MENU NAVIGATION