라틴어 문장 검색

Post haec rex et universi fideles ad id belli negotium adunati, et communione Dominici corporis et sanguinis muniti, ad [0652C] sex millia in sexta feria urbem Japhet egressi sunt, Lithardo Cameracensi, quia prudens et fidelis erat, cum viris trecentis contra virtutem navalem in ipsa civitate relicto.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 98:3)
Qui tribus septimanis plurimam impugnationem machinis et balistis custodibus praesidii inferens, nullum introitum aut exitum alicui concedebat, donec praesidium, quod natura munitum et humanis viribus insuperabile erat, fame arctaretur et in ejus deditionem redderetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 4:1)
Qui statim fractis seris et portis immissi, turres et moenia obtinuerunt et munierunt, ac praesidium ultra retinentes, totam regionem usque Damascum expugnantes de die in diem invaserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 4:5)
quas Pisani et Genuenses et omnis [0682A] exercitus intrantes, moenia et turres munientes usquequaque diffusi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 26:4)
Profectus est igitur rex, profectus Bertrannus cum copiis suis a civitate Jerusalem, vigili et solerti providentia militum munita, munitis et caeteris civitatibus, quae suae erant potestatis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 38:3)
Qui mox ex omni parte festinantes, civitatem intraverunt noctis in silentio, et portas vigili custodia tam clericorum [0688C] quam mulierum, turresque fideli militum diligentia munientes;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 56:3)
Sed Turcorum armis et custodia munitum reperit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 86:2)
Circumfodit etiam idem Tankradus suos vallo tutissimo, quod et vigili custodia munivit, ne subito hostes callide ad eum vel suos in obsidione divisos irrumpentes, bellum cum eis committerent, et sic facile expugnarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 86:6)
Eodem anno tempore Quadragesimali Sarepta capta, muris et turribus reaedificata et custodibus munita, castellum, quod dicitur Vetule, situm in montanis [0695B] in regione Gybel, Tankradus collectis viribus obsedit spatio trium mensium;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 90:1)
Tankradus videns praesidium igne conflagrare jam vespere facto, viros vero aufugisse comperiens, cum sociis audacter ingressus est, et turres suo satellitio muniens, regionem coepit expugnare et subjugare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 94:3)
Ptolemaidi vero appropiantes, ordinaverunt navales acies, omni armatura adversus Christianorum vires munitas:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 34:3)
Et hoc dicto, vir in terra nativitatis suae de Lotharingia ex nobili sanguine nobilissimus, rex in regno Jerusalem gloriosissimus ac victoriosissimus, Dei athleta fortissimus, spiritum vitae exhalavit, in fide Christi stabilis et in confessione Domini purgatus, Dominici corporis et sanguinis perceptione munitus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 56:5)
Nocte eadem coepit taedere exercitum Jerusalem et caeteros qui convenerant, viae et ultionis hujus, eo quod Damascenorum civitas nimium vicina et Turcorum armis munita erat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 64:4)
Peramicorum eciam multitudinem et civium dilectionem ita munitur et defenditur,ut ab aliquo nequeat expugnari.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 58:19)
Ratione enim munienda est adolescentia;
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 37:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION