라틴어 문장 검색

ordinem agminis disiecti per iram ac tenebras adseverare non ausim, quamquam alii tradiderint quartam Macedonicam dextrum suorum cornu, quintam et quintam decimam cum vexillis nonae secundaeque et vicensimae Britannicarum legionum mediam aciem, sextadecimanos duoetvicensimanosque et primanos laevum cornu complesse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 22장2)
inter quae Claudius Sagitta, praefectus alae Petrianae, prospera navigatione praevenit Papirium centurionem a Muciano missum, adseveravitque mandata interficiendi Pisonis centurioni data:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 49장5)
et statim quaestor eius in praeiudicium aliquot criminibus arreptus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 23장 1:3)
et unus ex nobilibus captiuis Iosephus, cum coiceretur in uincula, constantissime asseuerauit fore ut ab eodem breui solueretur, uerum iam imperatore.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 5장 6:2)
"Sine praeiudicio dicimus causam liberis corporibus animisque:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 1장 23:6)
Et quamvis longa sitis in dubium que sunt certa propter esse propinqua, ut adsolet, furibunda deflectat, nichilominus in te credimus et speramus, asseverantes te Dei ministrum et Ecclesie filium et Romane glorie promotorem. 9.
(단테 알리기에리, Epistolae 47:3)
praejudicia etiam religiosa insigni patriae studio superabantur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.52)
Gentes populique Europaei, at maxime Galli, qui praejudicio aut invidia Britannorum gloriam jamdudum avebant imminui, cladis hujusce nuncium laetissime accepere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.18)
His in civitatibus plures fuere, qui damnorum pristinorum memores, et periculum ob hostium proximitatem capiti aut fortunis timentes, cujusvis opes contra illius potentiam crescere malebant, adeoque praejudicio ac invidia caeci fiebant, ut culpa et incuria Washingtonii, omnia mala, quae obtingebant, evenisse et accidisse aiebant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.36)
Nos, autem, a praejudicio omni procul amoti, et veritatem tantummodo indagantes, eum minime crudelem, (quippe qui imperium tantum tot in gentes haberet,) extitisse autumamus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.167)
In gymnasiis publicis nostris, doctorum et Professorum omnium, quos de literatura Romana tractare oportet, sermo plane Romanus, non civitate donatus, videatur, Tales, porro, viri, inveniri possunt, dummodo Collegiorum nostrorum curatores, ira, amicitia, inimicitiis, odio, invidia, praejudicio foedo, in doctoribus eligendis, penitus, omissis, publico duntaxat commodo inservire velint.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.43)
prudentem expiare non posse Scaevola pontifex adseverabat:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 10:2)
Bene, inquit, opifici deo a rure Mantuano poetam conparas, quem Graecos rhetoras, quorum fecisti mentionem, nec omnino legisse adseveraverim.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 1:2)
Troiana fortuna a praeiudicio, id est mala, adversa.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 624)
et regna invia quae contra naturam fiunt non adserunt praeiudicium generalitati:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 15413)

SEARCH

MENU NAVIGATION