라틴어 문장 검색

Neque illud praetermittendum est, quod nacta sit philosophia naturalis per omnes aetates adversarium molestum et difficilem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 212:1)
Nos autem nihil fortasse ex iis, quae ad hoc faciunt, praetermittemus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 188:9)
Neque vero illud ullo modo praetermittendum est, quod sub Instantiis Migrantibus comprehendi debeant non tantum illae quae migrant ad generationem et privationem, sed etiam illae quae migrant ad majorationem et minorationem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 263:1)
Cui hoc adjici potest tanquam corollarium aut lucrum non praetermittendum: viz.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 369:17)
Est et aliud genus mensurae localis motuum, quod non praetermittendum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 422:1)
Noveram quendam qui cum literas scriberet id quod maximi erat momenti postscripto semper includebat, ut rem fere praetermissam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 10:2)
Dixitque ei rex: " Festina et, sumpta stola et equo, fac, ut locutus es, Mardochaeo Iudaeo, qui sedet in foribus palatii; cave, ne quidquam de his, quae locutus es, praetermittas ".
(불가타 성경, 에스테르기, 6장10)
Triplices autem nascuntur, si in eadem dispositione naturali duo semper intermittantur, et qui post duos sunt, ad naturalem numerum comparentur, excepto ternario, qui, ut unitatis triplus sit, solum binarium praetermittit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De multiplici eiusque speciebus earumque generationibus. 2:8)
Videsne ut, cum superius in naturalis numeri dispositione se termini singulis praeterirent, praetermissis duobus et iiij unus ad iij et iiij ad quinarium comparati binarium solum in differentia retinuerint.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De arithmetica medietate eiusque proprietatibus 2:1)
— Inuocandum, inquam, rerum omnium patrem, quo praetermisso nullum rite fundatur exordium.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 3:16)
Nihilo tamen minus in navibus remiges militesque continere et nullam praetermittere occasionem profectionis, cum praesertim ab incolis eius provinciae nuntiarentur adversariorum copiae:
(카이사르, 아프리카 전기 1:7)
Non arbitror esse praetermittendum quemadmodum exercitus utriusque fuerint in aciem instructi.
(카이사르, 아프리카 전기 59:1)
Non videtur esse praetermittendum de virtute militis veterani V legionis.
(카이사르, 아프리카 전기 84:1)
Nostri ad oppidum recuperandum occasionem non praetermittunt et reliquos vivos capiunt, XIIII milia.
(카이사르, 히스파니아 전기 41:4)
Pecuniae locupletibus imperabantur, quas Longinus sibi expensas ferri non tantum patiebatur sed etiam cogebat, in gregem locupletium simultatium causa tenues coiciebantur, neque ullum genus quaestus aut magni et evidentis aut minimi et sordidi praetermittebatur quo domus et tribunal imperatoris vacaret.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 49:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION