라틴어 문장 검색

10. Sed cautionem atque discretionem hanc accipere, sicut decet, hic opus et labor est, quoniam nunquam sine strenuitate ingenii et artis assiduitate scientiarumque habitu fieri potest.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 53:1)
Absit ut quicquam de his sinistrum loquar, qui apostolico gradui succedentes Christi corpus sacro ore conficiunt, per quos nos etiam Christiani sumus, qui claves regni caelorum habentes quodammodo ante iudicii diem iudicant, qui sponsum domini sobria castitate conservant.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 8:3)
Nec sibi quisquam de corporis tantum mundi castitate supplaudat, cum omne verbum otiosum, quodcumque locuti fuerint homines, reddituri sint pro eo rationem in die iudicii, cum etiam convicium in fratrem homicidii sit reatus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 9:16)
"centesimus et sexagesimus fructus de uno sunt semine castitatis."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:71)
Neque enim audiendi sunt, qui eum uxorem habuisse configunt, cum de continentia disserens et suadens perpetuam castitatem intulerit:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 14:16)
Huic inimica castitas, inimica ieiunia;
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 22:17)
Memento, quoniam in medio laqueorum ambulas et multae veteranae virgines castitatis indubitatam in ipso mortis limine coronam perdidere de manibus.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 23:11)
Tunc et alius castitatis chorus occurret:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 27:13)
lectio adsiduitatem, adsiduitas familiaritatem, familiaritas fiduciam fecerat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 2:10)
ne in praeterita castitate confidas.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 5:25)
"Lingua personat castitatem et totum corpus praefert inpudicitiam."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:64)
et adulescentia fervente cibis corpore de castitate secura est?
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 5:16)
Aut si certe libido non stimulat, quae tanta insania est in morem scortorum prostituere castitatem, ut augeantur divitiae, et propter rem vilem atque perituram pudicitia, quae et pretiosa et aeterna est, polluatur?
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 12:16)
Vincit viros femina et castitas truncat libidinem habituque repente mutato ad victrices sordes redit omnibus saeculi cultibus mundiores.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 13:21)
Non, ut in plerisque accidere solet, adsiduitas familiaritatem, familiaritas contemptum illius fecerat, sed ita eum colebat, quasi parentem, ita admirabatur, quasi cotidie novum cerneret.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION