라틴어 문장 검색

et se facile conspiciendum in singulis daret, nisi ligaretur et fraenaretur per alios corporum appetitus et necessitates, quae istam coitionem disturbant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 450:15)
Nobis autem corporum naturalium appetitus ubique serio perscrutantibus occurrit iste motus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 466:2)
Hujus autem appetitus imago ex parte tantum cerni potest;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 467:9)
Proposuimus itaque jam species sive elementa simplicia motuum, appetituum, et virtutum activarum, quae sunt in natura maxime catholica.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 468:1)
Per astutiam intelligimus sinistram quandam et obliquam prudentiam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 1:2)
Inter astutias numerari potest ut quis vultum eius cum quo colloquitur limatius observet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 2:2)
Altera existit astutia, ut cum aliquid propere et facile obtinere et expedire cupias, personam cum qua agis de alio quopiam negotio sermonem inferendo deteneas et praeoccupes, ne nimium ad obiectiones et scrupulos evigilet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 3:2)
Abruptio sermonis in medio, quasi quis seipsum deprehenderet et contineret, maiorem generat appetitum in eo quocum colloqueris ad ulterius inquirendum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 6:2)
Astutiae species satis vafra est ea verba proprio nomine prolata sibi excidere pati, quae alium arripere et iis uti quis expetit, ut inde alterum irretiat et subruat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 13:2)
Est astutiae quoddam genus quod Anglico proverbio felem in aheno vertere satis absurde dicitur, cum ea verba quae quis apud alium profert, imputat colloquenti tanquam ab ipso prolata.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 14:2)
Bonum est astutiae genus ut quis responsum quod obtinere cupit conceptis verbis proponat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 17:2)
Verum merces hae pusillae et astutiae minores sunt infinitae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 19:4)
Quod cum ille cognovit fortiter se a viro astutia praeventum, venit ad maximum et sanctum templum et sacerdotibus solitas hostias offerentibus iussit sibi tradi virum.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장31)
numquam enim satiatur appetitus sciendi, donec sciatur ens increatum.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 8:2)
cuius fortis et astuti potenti astutia
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM51)

SEARCH

MENU NAVIGATION