라틴어 문장 검색

comitatur euntem Pallor et atra Fames et saucia lividus ora Luctus et inferno stridentes agmine Morbi.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:142)
hinc frugibus atra negatis urgebat trepidamque fames obsederat urbem.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:146)
Sed alit eadem vitem, cum tenuit, verum est in opere difficilior, quod neque umentem fodere possis, quod sit glutinosissima, nec nimium siccam, quia ultra modum praedura.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 11장 10:2)
tardi costas agitator aselli Vilibus aut onerat pomis, lapidemque revertens Incusum aut atrae massam picis urbe reportat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 1장 3:2)
mox atro nubium globo effusa grando, simul variis undique procellis incerti fluctus prospectum adimere, regimen inpedire;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 23장4)
quod moenibus cingebatur ita repente atra nube coopertum fulgoribusque discretum est ut quasi infensantibus deis exitio tradi crederetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 41장7)
atras ad proelia noctes legunt ipsaque formidine atque umbra feralis exercitus terrorem inferunt, nullo hostium sustinente novum ac velut infernum aspectum;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 43장 5:4)
Ceterum propinqua hieme et umentibus Pado campis expeditum agmen incedere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 50장1)
Contionanti - prodigiosum dictu - tantum foedarum volucrum supervolitavit ut nube atra diem obtenderent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 56장1)
ater suapte natura liquor et sparso aceto concretus innatat;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 6장16)
nam cuncta sponte edita aut manu sata, sive herba tenus aut flore seu solitam in speciem adolevere, atra et inania velut in cinerem vanescunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 7장3)
electa nox atra nubibus, et prono amne rapti nullo prohibente vallum ineunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 22장3)
sed Agrippinam et abegisse post diuortium doluit et semel omnino ex occursu uisam adeo contentis et [t]umentibus oculis prosecutus est, ut custoditum sit ne umquam in conspectum ei posthac ueniret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 7장 3:1)
risus indecens, ira turpior spumante rictu, umentibus naribus, praeterea linguae titubantia caputque cum semper tum in quantulocumque actu uel maxime tremulum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 30장 1:3)
quibus quidem uolgo pro spongiis dicebatur uti, quod quasi et siccos madefaceret et exprimeret umentis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 16장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION