라틴어 문장 검색

quidam Cecropem Atheniensem vel Linum Thebanum et temporibus Troianis Palamedem Argivum memorant sedecim litterarum formas, mox alios ac praecipuum Simoniden ceteras repperisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 14장4)
Eodem anno Cheruscorum gens regem Roma petivit, amissis per interna bella nobilibus et uno reliquo stirpis regiae, qui apud urbem habebatur nomine Italicus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 16장1)
at si paterna Italico mens esset, non alium infensius arma contra patriam ac deos penatis quam parentem eius exercuisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 16장11)
His atque talibus magnas copias coegere, nec pauciores Italicum sequebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 17장1)
quid aliud exitio Lacedaemoniis et Atheniensibus fuit, quamquam armis pollerent, nisi quod victos pro alienigenis arcebant?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 24장7)
neque eandem vim Samnitibus, Italico populo, ac Parthis, Romani imperii aemulis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 13장3)
Seneca interim, durante tractu et lentitudine mortis, Statium Annaeum, diu sibi amicitiae fide et arte medicinae probatum, orat provisum pridem venenum quo damnati publico Atheniensium iudicio extinguerentur promeret;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 64장5)
Rhodii quidam, plurimi Athenienses oratores extiterunt, apud quos omnia populus, omnia imperiti, omnia, ut sic dixerim, omnes poterant.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 40장 3:4)
accessere partibus Valerius Asiaticus, Belgicae provinciae legatus, quem mox Vitellius generum adscivit, et Iunius Blaesus, Lugdunensis Galliae rector, cum Italica legione et ala Tauriana Lugduni tendentibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 59장4)
sed legio Italica et ala Tauriana abductae:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 64장12)
Manlius Valens legatus Italicae legionis, quamquam bene de partibus meritus, nullo apud Vitellium honore fuit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 64장14)
Otho, revocatis quos Galba miserat legatis, rursus ad utrumque Germanicum exercitum et ad legionem Italicam easque quae Lugduni agebant copias specie senatus misit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 74장3)
et mirum dictu, a paucioribus Othonianis quo minus in vallum inpingerentur, Italicae legionis virtute deterriti sunt:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 41장6)
postremo agmine unaetvicensima Rapax et prima Italica incessere cum vexillariis trium Britannicarum legionum et electis auxiliis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 100장3)
trahuntur in partis Sido atque Italicus reges Sueborum, quis vetus obsequium erga Romanos et gens fidei commissior patientior.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 5장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION