라틴어 문장 검색

nec, cum haec ita sint, est causa, cur Epicurus fatum extimescat et ab atomis petat praesidium easque de via deducat et uno tempore suscipiat res duas inenodabiles, unam, ut sine causa fiat aliquid, ex quo existet, ut de nihilo quippiam fiat, quod nec ipsi nec cuiquam physico placet, alteram, ut, cum duo individua per inanitatem ferantur, alterum e regione moveatur, alterum declinet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 28:6)
Sed Epicurus declinatione atomi vitari necessitatem fati putat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 33:1)
Itaque tertius quidam motus oritur extra pondus et plagam, cum declinat atomus intervallo minimo (id appellat ἐλά- χιστον);
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 33:2)
Non enim atomus ab atomo pulsa declinat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 33:4)
Ex quo efficitur, etiamsi sit atomus eaque declinet, declinare sine causa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 33:7)
Hanc Epicurus rationem induxit ob eam rem, quod veritus est, ne, si semper atomus gravitate ferretur naturali ac necessaria, nihil liberum nobis esset, cum ita moveretur animus, ut atomorum motu cogeretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 34:1)
Id Democritus, auctor atomorum, accipere maluit, necessitate omnia fieri, quam a corporibus individuis naturalis motus avellere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 35:1)
De ipsa atomo dici potest, cum per inane moveatur gravitate et pondere, sine causa moveri, quia nulla causa accedat extrinsecus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 36:5)
Hoc modo hanc causam disceptari oportet, non ab atomis errantibus et de via declinantibus petere praesidium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 67:1)
Declinat, inquit, atomus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 67:2)
Quae ergo nova causa in natura est, quae declinet atomum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 67:5)
Nam, ut essent atomi, quas quidem esse mihi probari nullo modo potest, tamen declinationes istae numquam explicarentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 69:2)
ille atomos quas appellat, id est corpora individua propter soliditatem, censet in infinito inani, in quo nihil nec summum nec infimum nec medium nec ultimum nec extremum sit, ita ferri, ut concursionibus inter se cohaerescant, ex quo efficiantur ea, quae sint quaeque cernantur, omnia, eumque motum atomorum nullo a principio, sed ex aeterno tempore intellegi convenire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 23:6)
deinde ibidem homo acutus, cum illud occurreret, si omnia deorsus e regione ferrentur et, ut dixi, ad lineam, numquam fore ut atomus altera alteram posset attingere itaque * * attulit rem commenticiam:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 25:1)
declinare dixit atomum perpaulum, quo nihil posset fieri minus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 25:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION