라틴어 문장 검색

Qua deinde incidendum uidebitur, per duas lineas atramento notandum est sic, ut inter oram, quae pilos continet, et propiorem ei lineam aliquid relinquatur, quod adprehendere acus postea possit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 22:1)
Quidam etiam atramento duas lineas duxerunt a media aure ad mediam alteram aurem;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 44:1)
Valentior tamen medicina est, ubi tenues conditaeque uenae sunt, ideoque legi non possunt, eodem modo ceruice deligata retentoque ab ipso spiritu quo magis uenae prodeant, atramento notare eas contra tempora et inter uerticem ac frontem;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 46:1)
tum imam basem eius atramento notare, resupinatoque homine digitis tumorem eum premere, ut, si quid delapsum non est, manu cogatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 14장 6:5)
Post haec umbilicum adtrahere, et qua nota atramenti est, lino uehementer adstringere;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 14장 7:1)
cutis, quae super glandem est, extenditur, notaturque utrimque a lateribus atramento qua perforetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 25장 5:3)
Ac si ne tum quidem rima manifesta est, inducendum super os atramentum scriptorium est, deinde scalpro id deradendum:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 6:2)
sed syllaba ta eadem manu, aut certe veteri atramento expuncta fuit Targa.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).170)
prototypo inter punicum et uvae (1. 10) nihil intersertum fuisse, post pectines vero hunc codicem exhibuisse murices turtures, nuclei.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).351)
Ad hanc lectionem vitiosam emendandam margini adscripsit nescio quis, murices, purpurae cochleae.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).352)
duri ex media materia pisces, ostrea, pectines, murices, purpurae, cochleae, cybium, potionesque vel frigidae, vel ferventes;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXIV De his quae stomacho idonea sunt. 3:2)
cochleae, murices, purpurae;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXVIII De his quae intus facile aut difficillime corrumpuntur. 2:6)
saxatiles, et omnes teneri pisces, sepiarum atramentum;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXIX De his quae alvum movent. 2:1)
item mel coctum, pira immatura, sorba, magisque ea, quae torminalia vocantur, mala cotonea, et punica, oleae vel albae vel permaturae, myrta, palmulae, purpurae, murices, vinum resinatum vel asperum, item meracum, acetum, mulsum quod inferbuit, item defrutum, passum, aqua vel tepida vel praefrigida, dura, id est ea quae tarde putescit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXX De his quae alvum adstringunt. 3:1)
Sanguinem supprimunt atramentum sutorium, quod Graeci χάλχανθον appellant, chalcitis, acacia, et ex aqua lycium, tus, aloe, gummi, plumbum combustum, porrum, herba sanguinalis, creta vel cimolia vel figularis, misy, frigida aqua, vinum, acetum, alumen, melinum, squama et ferri et aeris, atque hujus quoque duae species sunt, alia tantum aeris, alia rubri aeris.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, I De remediis quae sanguinem supprimunt. 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION