라틴어 문장 검색

eae litterae abs te per iocum missae ad C. Fabium, si modo sunt tuae, cum leguntur, invidiosam atrocitatem verborum habent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 2장 3:15)
sed nescio quo modo pleriqueerrare malunt eamque sententiam quam adamaverunt pugnacissime defendere quam sine pertinacia quid constantissime dicatur exquirere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 12:2)
Philo autem dum nova quaedam commovet, quod ea sustinere vix poterat quae contra Academicorum pertinaciam dicebantur, et aperte mentitur ut est reprehensus a patre Catulo, et ut docuit Antiochus in id ipsum se induit quod timebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 24:2)
nam si in minimis rebus pertinacia reprehenditur, calumnia etiam coercetur, ego de omni statu consilioque totius vitae aut certare cu'm aliis pugnaciter aut frustrari cum alios tum etiam me ipsum velim?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 88:2)
atrocitas quidem ista tua quo modo in veterem Academiam inruperitnescio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 183:1)
ipso nomine parricidi et atrocitate criminis fore ut hic nullo negotio tolleretur, cum ab nullo defensus esset.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 10장 2:7)
si res ista gravissima sua sponte videretur, tamen eius atrocitas necessitudinis nomine levaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 16장 2:4)
si enim quaeratur idemne sit pertinacia et perseverantia, definitionibus iudicandum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 23장 1:6)
nos, qui sequimur probabilia nec ultra [quam] id quod veri simile occurrit progredi possumus, et refellere sine pertinacia et refelli sine iracundia parati sumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 5:4)
Non recessit tamen miles, sed eadem exhortatione temptavit dare mulierculae cibum, done ancilla vini certe ab eo odore corrupta primum ipsa porrexit ad humanitatem invitantis victam manum, deinde refecta potione et cibo expugnare dominae pertinaciam coepit et 'Quid proderit' inquit 'hoc tibi, si soluta inedia fueris, si te vivam sepelieris, si antequam fata poscant, indemnatum spiritum effuderis?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 111:12)
Itaque mulier aliquot dierum abstinentia sicca passa est frangi pertinaciam suam, nec minus avide replevit se cibo quam ancilla, quae prior victa est.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 111:18)
Atrocitati mansuetudo est remedium.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Paterfamilias et Aesopus: Quomodo domanda sit ferox iuventus.9)
Erat ergo perquam onerosum accusare damnatum, quem ut premebat atrocitas criminis, ita quasi peractae damnationis miseratio tuebatur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 13:1)
Neque enim dubitabam, qualecumque esset quod faterentur, pertinaciam certe et inflexibilem obstinationem debere puniri.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 96 3:4)
similis pertinacia est;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 2, scene 19)

SEARCH

MENU NAVIGATION