라틴어 문장 검색

ut, si sit M. Caelius, nonne optime patronus occurrat prius conviciis luxuriae, petulantiae, impudicitiae quam veneficii, in quibus solis omnis Ciceronis versatur oratio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 116:3)
habitus corporis, ducitur enim frequenter in argumentum species libidinis, robur petulantiae, his contraria in diversum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 119:5)
atrocitas crescit ex his, quid factum sit, a quo, quem, quo animo, quo tempore, quo loco, quo modo;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 33:2)
plurimum tamen adfert atrocitatis modus, si graviter, si contumeliose:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 35:2)
Sed non ideo probaverim, quod factum et lego et ipse aliquando vidi, depictam tabula sipariove imaginem rei, cuius atrocitate iudex erat commovendus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 50:1)
Sed quidam ita sunt receptae auctoritatis ac notae verecundiae, ut nocitura sit in eos dicendi petulantia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 142:3)
quod foro vel atrocitate formularum vel modo petitionum vel novissime sorte diiudicatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 43:7)
facile respondetur vel quod omnia scelera in malos cadant ideoque saepe deprehensa sint, vel quod indignum sit crimina ipsa atrocitate defendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 102:3)
ubi vero atrocitate, invidia, miseratione pugnandum est, quis ferat contrapositis et pariter cadentibus et consimilibus irascentem, flentem, rogantem cum in his rebus cura deroget adfectibus fidem et ubicunque ars ostentatur, veritas abesse videatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 256:3)
illud etiam in iocis monui, quam turpis esset fortunae insectatio, et ne in totos ordines aut gentes aut populos petulantia incurreret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 87:1)
Nonnulli ficta et haec et multa praeterea existumabant ab iis, qui Ciceronis invidiam, quae postea orta est, leniri credebant atrocitate sceleris eorum, qui poenas dederant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 22장4)
Primum omnium, qui ubique probro atque petulantia maxume praestabant, item alii per dedecora patrimoniis amissis, postremo omnes, quos flagitium aut facinus domo expulerat, ii Romam sicut in sentinam confluxerant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 37장5)
Quod postquam Romae cognitum est et res in senatu agitari coepta, idem illi ministri regis interpellando ac saepe gratia, interdum iurgiis trahendo tempus atrocitatem facti leniebant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 27장1)
Quod ubi milites accepere, magis atrocitate rei quam fide nuntii terrentur, simulque barbari animos tollere et in perculsos Romanos acrius incedere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 101장9)
Sic ebrietatem patri obicis ebrius, sic petulantiam iniuriae damnatus.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae. 5:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION