라틴어 문장 검색

exuit illic personam docili Thais saltata Triphallo.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI187)
huius enim vel una potens ratio est, ne crimina nostra sequantui ex nobis geniti, quoniam dociles imitandis turpibus ac pravis omnes sumus, et Catilinam quocumque in populo videas, quocumque sub axe, sed nec Brutus erit Bruti nec avunculus usquam, nil dictu foedum visuque haec limina tangat, intra quae pater est;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV11)
quo magis attentas auris animumque reposco.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 29:7)
Cum ergo videas, mi Aviene (instituenda est enim adolescentia tua, quae ita docilis est ut discenda praecipiat), cum videas, inquam, anceps esse omne scommatum genus, suadeo in conviviis in quibus laetitiae insidiatur ira, ab huiusmodi dictis facessas et magis quaestiones convivales vel proponas vel ipse dissolvas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 22:1)
Fortasse illum attentiorem exemplo altero fecissem, ut consideraret nullum umquam fuisse medicorum circa curas aegrescentium tam audacis negligentiae ut febrienti varium et non simplicem cibum daret.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 6:1)
Nunc quoque ne lassum teneat privata senectus, Bella nefanda parat, suetus civilibus armis, Et docilis Sullam scelerum vicisse magistrum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:18)
Et docilis rector rostrati Belga covini:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:16)
Nec crassum dominus leget volumen, Nec de Gadibus inprobis puellae Vibrabunt sine fine prurientes Lascivos docili tremore lumbos;
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXXVIII9)
Fervida ne trito tibi pollice pusula surgat, Exornent docilem candida plectra lyram.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CLXVII Plectrum1)
punica regna vides his attentum facit Aeneam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3383)
hac enim exclamatione et miseriae auctu benivolum sibi iudicem fecit, querelae autem novitate attentum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6912)
sane 'religiosus' et homo dicitur attentus ad religionem, et locus, qui divinum cultum et venerationem meretur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3652)
et bene auditorem attentum vult facere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 393)
si 'suspensum', me sollicitum et attentum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3723)
numquam enim bene in 'i' exeunt nisi quae communis sunt generis, ut 'docilis' 'agilis';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 4672)

SEARCH

MENU NAVIGATION