라틴어 문장 검색

est auspice Helena dignus, eversis quoque nocere cogor Phrygibus:
(세네카, Troades 888:1)
et nisi me immerito queri iudicaretis, dicere auderem tam praecipitis animi esse plerosque tamque periculosi, ut sacrosanctam sedem dignitatemque affectare pretio oblato non reformident, remque iam dudum in nundinam mitti auctionemque potuisse, si quam paratus invenitur emptor, venditor tam desperatus inveniretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Agroecio salutem 2:1)
Non, mihi si cunctos Helicon indulgeat amnes et superet Pimplea sitim largeque volantis ungula sedet equi reseretque arcana pudicos Phemonoe fontes vel quos meus auspice Phoebo altius immersa turbavit Pollius urna, innumeras valeam species cultusque locorum Pieriis aequare modis, vix ordine longo suffecere oculi, vix, dum per singula ducor, suffecere gradus, quae rerum turba!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Villa Surrentina Pollii Felicis18)
stant populisque vigent, hinc auspice condita Phoebo tecta Dicarchei portusque et litora mundi hospita:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, ecloga ad uxorem 31)
ea deinde, ne populo immisso diriperentur hostiliter, venisse, bonaque Porsinnae appellata, gratiam muneris magis significante titulo quam auctionem fortunae regiae quae ne in potestate quidem populi Romani esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 154:1)
celebratas esse utrasque nuptias gratulatione donisque innumerabilium legationum, et velut auspicibus nobilissimis populis deductas esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 125:1)
mox hercle vero, post transactam fabulam, argentum si quis dederit, ut ego suspicor, ultro ibit nuptum, non manebit auspices.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, PROLOGVS53)
haec vocabula auctiones subigunt ut faciant viros.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 2, scene 292)
auctionem hic faciam et vendam quidquid est.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 9235)
Ergo nunciam vis conclamari auctionem fore?
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 9246)
Auctio fiet Menaechmi mane sane septimi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 9250)
vix credo tota auctione capiet quinquagesies.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 9254)
ea comportatur praeda, ut fiat auctio publicitus;
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 380)
Vt me verberes atque auctionem facias:
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 33)
cras auctionem faciam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 659)

SEARCH

MENU NAVIGATION