라틴어 문장 검색

scribit etiam ad ipsum haec familiariter adhuc necdum plane inimicus aut hostis:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 69장 2:1)
' dein uera plane certaque esse ipse fecit fidem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 59장 2:6)
Pisonis, qui sub idem tempus Syriae praepositus, nec dissimulans offendendum sibi aut patrem aut filium, quasi plane ita necesse esset, etiam aegrum Germanicum grauissimis uerborum ac rerum acerbitatibus nullo adhibito modo adfecit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 2장 1:2)
nec multo post ex composito inrumpere Appius nuntiatus, cui pridie ad id temporis ut adesset praeceptum erat, quasi plane repraesentaretur somnii fides, arcessi statim ac mori iussus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 37장 2:4)
aduersarios, quasi plane condicionis eiusdem, obseruare, captare, infamare secreto, nonnumquam ex occursu maledictis incessere ac, si qui arte praecellerent, conrumpere etiam solebat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 23장 2:4)
Scimus etiam quod vicarius hominis non equivalet ei, quantum in hoc quod vicarius est, quia nemo potest dare quod suum non est. Auctoritas principalis non est principis nisi ad usum, quia nullus princeps se ipsum auctorizare potest;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 7:17)
Amplius, si Ecclesia virtutem haberet auctorizandi romanum Principem, aut haberet a Deo, aut a se, aut ab Imperatore aliquo aut ab universo mortalium assensu, vel saltem ex illis prevalentium:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 13:2)
sed virtus auctorizandi regnum nostre mortalitatis est contra naturam Ecclesie:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 14:3)
Ex quo colligitur quod virtus auctorizandi regnum hoc sit contra naturam Ecclesie:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 14:22)
quanquam, enim, exercitus querimonias justas esse cognovit, mala, tamen, quae in patriam manatura ex tam temeraria tamque inconsulta ducum sententia forent, animo cauto plane jam prospiciebat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.22)
Praesidis edictum civium plurium voluntati votisque plane repugnabat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.17)
Foedera feriendi potestatem penes praesidem esse, et leges ita voluisse, Washingtonio plane videbatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.65)
utque, denique, idonea a Congressu parentur, quibus plane manifestum fiat, Congressum, virum bello, pace, civiumque animis primum, honore summo afficere velle.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.37)
Iracundia et studio inani omni plane vacuus fuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.93)
Itaque et imperator ipse veneratus est pactusque victoriam templa promisit et reddidit, plane quasi stipendium commilitonibus dis.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM LATINUM 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION