라틴어 문장 검색

Tria dicendo nimium auges recitandonumerum, sed pauca sonuerunt verba.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 95:33)
Luna enim in quolibet mense bis est in auge, scilicet in praeventione et coniunctione cum sole.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:13)
Aegyptiorum enim philosophorum haec fuit opinio, quod intellectuales animae in stellis a deo deorum factae, terreno affectu, quo aliquando afficiuntur, gravantur et illa gravitate deprimuntur ad corpora generabilia et corruptibilia et eodem depuratae per cultum pietatis et iustitiae recipiuntur ad stellas compares.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 8:2)
Posuerunt enim quod subtilissimo vapore paludum Maeotidarum inter duos solstitiales positarum, inter quos maximus discursus planetarum est, nutriuntur corpora planetarum, ita quod quando illum attrahunt ex gravitate deprimuntur et retrogradandur, et quando eundem digerunt, elevantur et cursu diriguuntur;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 8:4)
Cum autem manet post mortem vita atque anima, manet bonum, nec morte amittitur, sed augetur:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 4장 2:11)
justi autem anima utitur corpore ut instrumento aut organo, quae velut praeclara artifex quo vult obsequium corporis ducit, et effingit de eo speciem quam elegerit, et eas quas voluerit, facit in eo resonare virtutes, pangens nunc modulos castitatis, nunc modulos temperantiae, sobrietatis carmen, integritatis dulcedinem, virginitatis suavitatem, gravitatem viduitatis.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 5:12)
quia impius quamdiu vivit, peccatum auget:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 4:26)
duritia autem tua, qua in erroris pertinacia perseveras, futuri judicii auget severitatem, ut dignam retributionem tuorum accipias delictorum.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 5:16)
Comprimit et resecat invidiam, confundit improbitatem, virtutem incitat, auget gratiam.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 4:2)
Ipse etiam si aliis profuturum sciat, studiis augetur, eaque gratia connectit populos, accumulat charitatem civium, urbium gloriam.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 4:6)
Quam gaudeo cum aliquos mites ac sapientes diu vivere video, cum virgines castas, viduas graves aspicio longaevas, velut quamdam incanam Ecclesiae curiam quae praetendat ipso quodam vultu et specie gravitatis quod revereantur, quod imitentur, quo ad omnem morum gratiam colorentur!
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 4:9)
Hic ergo robustus et vividus augebatur:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 4:5)
Denique corporis virtus exercitatione augetur frequenti:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 6:6)
Cain admonitione spreta insolentiam et crimen auget.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 8장 1:1)
Admonitus igitur ut quiesceret, auget insolentiam, acerbat flagitium.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 8장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION