라틴어 문장 검색

Indeque cum venisset Constantinopolim, multa secum ipse diu volvens, et magnitudine urgentium negotiorum iam se superari considerans, nihil morandum ratus, quintum Kalendas Aprilis, productum eundem Valentem in suburbanum, universorum sententiis concinentibus - nec enim audebat quisquam refragari, - Augustum pronuntiavit, decoreque imperatorii cultus ornatum, et tempora diademate redimitum, in eodem vehiculo secum reduxit, participem quidem legitimum potestatis, sed in modum apparitoris morigerum, ut progrediens aperiet textus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 4장 3:1)
Et ad usque Remos progressus, sollicitusque super Africa, ne repente perrumperetur, Neoterium, postea consulem, tunc notarium, ad eandem tuendam ire disposuit, et Masaucionem domesticum protectorem, ea consideratione, quod ibi sub patre Cretione quondam comite educatus, suspecta noverat loca, hisque scutarium adiunxit Gaudentium, olim sibi cognitum et fidelem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 5장 14:1)
Dum haec ita aguntur, atrocitate nuntii Valens perculsus iamque revertens per Gallograeciam, auditis apud Constantinopolim gestis, diffidenter incedebat et trepide, ac repentino pavore vias providendi turbante, eo usque desponderat animum, ut augustos amictus abicere tamquam gravem sarcinam cogitaret, fecissetque profecto, ni vetantibus proximis, detractus a deformi proposito, firmatusque meliorum sententiis, agmina duo praeire iussisset, quibus nomina sunt Iovii atque Victores, castra perduellium irrupturos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 7장 13:1)
Haec adulta hieme Valentiniano et Valente consulibus agebantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 9장 1:1)
et Arbitionem ex consule, agentem iam dudum in otio, ad se venire hortatus est, ut Constantiniani ducis verecundia truces animi lenirentur, neque secus evenit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 9장 4:2)
Ei post haec redeunti Parisios post claritudinem recte gestorum, imperator laetus occurrit, brevique postea consulem designavit, illo videlicet ad gaudii cumulum accedente, quod eisdem diebus Procopii susceperat caput, a Valente transmissum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 2장 10:1)
Verum aucta re publica, dum consulare vigeret imperium, has gentes antehac semper indomitas, vagantesque sine cultu vel legibus, Marcus Didius ingenti destinatione repressit, Drusus intra fines continuit proprios, Minucius prope amnem Hebrum a celsis Odrysarum montibus defluentem, superatas proelio stravit, post quos residui ab Appio Claudio pro consule sunt infesta concertatione deleti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 4장 10:1)
Gratianum filium Valentinianus consentiente exercitu Augustum nuncupat, et puerum purpuram indutum ad fortiter faciendum hortatur, militibusque commendat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 6장1)
Nondum finita oratione, dictis cum assensu laeto auditis, pro suo quisque loco et animo, milites alius alium anteire festinans, tamquam utilitatis et gaudiorum participes, Gratianum declararunt Augustum, clamorum amplissimo sonu blandum fragorem miscentes armorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 6장 10:1)
Unde cum consecuti Batavi venissent et Heruli, Ioviique et Victores, fidentes viribus numeri, egressus tendensque ad Lundinium, vetus oppidum quod Augustam posteritas appellavit, divisis plurifariam globis, adortus est vagantes hostium vastatorias manus, graves onere sarcinarum, et propere fusis, qui vinctos homines agebant et pecora, praedam excussit, quam tributarii perdidere miserrimi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 8장 7:1)
Cum Africam pro consule regeret, Carthaginiensibus victus inopia iam lassatis, ex horreis Romano populo destinatis, frumentum venumdedit, pauloque postea, cum provenisset segetum copia, integre sine ulla restituit mora.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 17:2)
Utque celeritas effectum negotii faceret tutum, per Syagrium notarium, postea praefectum et consulem, Aratorem monuit ducem, ut dum undique altum esset silentium, id arripere conaretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 2장 5:3)
Theodosius vero dux nominis incluti, animi vigore collecto, ab Augusta profectus, quam veteres appellavere Lundinium, cum milite industria comparato sollerti, versis turbatisque Britannorum fortunis opem maximam tulit, opportuna ubique ad insidiandum barbaris praeveniens loca, nihilque gregariis imperans, cuius non ipse primitias alacri capesseret mente.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 3장 1:1)
Qui ex clandestinis (ut dictum est) regiorum confabulationibus immaniter arrogans, et ipsa vilitate ad facinus omne venalis, egregium illud par consulum, Eusebium et Hypatium (germanos fratres) Constanti principis quondam affines, ad cupidinem altioris fortunae erectos et consuluisse et agitasse quaedam super imperio detulit, addens itineri ad mendacium ficte constructo, quod Eusebio etiam principalia indumenta parata sint.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 9:2)
Secuto post haec anno Gratiano asscito in trabeae societatem Aequitio consule, Valentiniano post vastatos aliquos Alamanniae pagos, munimentum aedificanti prope Basiliam, quod appellant accolae Robur, offertur praefecti relatio Probi, docentis Illyrici clades.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 3장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION