라틴어 문장 검색

Confessi igitur aeris ac debiti iudicatis triginta dies sunt dati conquirendae pecuniae causa, quam dissolverent, eosque dies decemviri 'iustos' appellaverunt, velut quoddam iustitium, id est iuris inter eos quasi interstitionem quandam et cessationem, quibus diebus nihil cum his agi iure posset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 43:1)
Matrimonium hoc mense Augusti sequentis consummatum fuit apud Edinburgum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 13:4)
Quod si quis humani generis ipsius potentiam et imperium in rerum universitatem instaurare et amplificare conetur, ea proculdubio ambitio (si modo ita vocanda sit) reliquis et sanior est et augustior.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 326:6)
Mortuus est Augustus Caesar voce certe urbana:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, II. DE MORTE 1:25)
Quod discrimen bene apud Tacitum Caesarem Augustum inter et Tiberium adnotatum est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 2:2)
Etenim de Livia sic ait, quod esset cum artibus mariti et simulatione filii bene composita, artes imperii Augusto, simulationem Tiberio attribuens.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 2:3)
Excipere tamen oportet Marcum Antonium, imperii Romani duumvirum, et Appium Claudium decemvirum, legislatorum inter Romanos principem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:7)
Cuius rei exempla cernuntur in Augusto Caesare, Cosmo duce Florentiae, Gastono de Fois, et aliis nonnullis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XL. [ = English XLII] DE IUVENTUTE ET SENECTUTE 1:9)
Id quod ante omnia suavissimo odore aerem crescens imbuit est viola, praecipue alba, flore multiplici, quae bis quotannis floret, medio Aprilis et sub finem Augusti.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 3:6)
Tum defixo paululum uisu et uelut in augustam suae mentis sedem recepta sic coepit:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 1:1)
Da, pater, augustam menti conscendere sedem,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVIII 22:1)
et post eum imperat Theodora, quae fuit Constantini, et soror Zois imperatricis augustae.
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1054 10:2)
Moritur Theodora Augusta, et succedit Michael, qui dictus est Stratonicus.
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1056 12:3)
Hauserat insolitos promissae virginis ignes Augustus primoque rudis flagraverat aestu;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:1)
"salve sidereae prole augusta Serenae, magnorum suboles regum parituraque reges.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:160)

SEARCH

MENU NAVIGATION