라틴어 문장 검색

videlicet Scipio et Cato talia ulciscebantur aut ille Scaurus, quem proavum suum obprobrium maiorum Mamercus infami opera dehonestabat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 66장3)
datum erat crimini quod Theophanen Mytilenaeum proavum eorum Cn.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 18장6)
oppleturos omnia divites illos, quorum avi proavique hostilium nationum duces exercitus nostros ferro vique ceciderint, divum Iulium apud Alesiam obsederint.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 23장7)
nec Claudius, quamquam saepe oratus, arma certantibus barbaris interposuit, tutum Vannio perfugium promittens, si pelleretur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 29장3)
ipse insigni paludamento neque procul Agrippina chlamyde aurata praesedere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 56장6)
Nerone tertium consule simul iniit consulatum Valerius Messala, cuius proavum, oratorem Corvinum, divo Augusto, abavo Neronis, collegam in eo magistratu fuisse pauci iam senum meminerant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 34장1)
oratorum ac vatum victorias incitamentum ingeniis adlaturas;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 21장6)
Antonius audacia promptus, Marcellus Asinio Pollione proavo clarus neque morum spernendus habebatur nisi quod paupertatem praecipuum malorum credebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 40장5)
ceterum felix illud et, ut more nostro loquar, aureum saeculum, et oratorum et criminum inops, poetis et vatibus abundabat, qui bene facta canerent, non qui male admissa defenderent.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 12장 3:1)
Funere indicto rogus extructus est in Martio campo iuxta Iuliae tumulum et pro rostris aurata aedes ad simulacrum templi Veneris Genetricis collocata;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 84장 1:1)
proauus Augusti secundo Punico bello stipendia in Sicilia tribunus militum fecit Aemilio Papo imperatore.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 2장 2:4)
M. Antonius libertinum ei proauum exprobrat, restionem e pago Thurino, auum argentarium.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 2장 3:3)
uerum idem Antonius, despiciens etiam maternam Augusti originem, proauum eius Afri generis fuisse et modo unguentariam tabernam modo pistrinum Ariciae exercuisse obicit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 4장 2:1)
condiditque duobus forulis auratis sub Palatini Apollinis basi.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 31장 1:2)
omnia se a terris tunc numina declinarunt, fugit et auratos Iuppiter ipse thronos.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 70장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION