라틴어 문장 검색

quodcumque parant hoc omine fata, Eutropius cervice luat sic omnia nobis.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:13)
cum pallida nudis ossibus horrorem dominis praeberet imago decolor et macies occursu laederet omnes, aut pueris latura metus aut taedia mensis aut crimen famulis aut procedentibus omen, et nihil exhausto caperent in stipite lucri:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:75)
contagia fascibus, oro, defendas ignava tuis neu tradita libris omina vestitusque meos, quibus omne, quod ambit oceanus, domui, tanta caligine mergi calcarique sinas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:299)
nam quae iam bella geramus mollibus auspiciis?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:300)
infaustum populis in se quoque vertitur omen;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:6)
stant omina vestri consulis:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:6)
quam, numina, poenam servatis sceleri, cuius tot cladibus omen constitit?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:25)
Sic fata repente in diram se vertit avem rostroque recurvo turpis et infernis tenebris obscurior alas auspicium veteri sedit ferale sepulcro.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:144)
obstipuere truces omen Corybantes et uno fixa metu tacitas presserunt orgia buxos.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:172)
saepti latrantibus undique bellis infensos tandem superos et consulis omen agnovere sui, nec iam revocabile damnum eventu stolido serum didicere magistro.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:283)
sin prohibent Parcae falsisque elusa vetustas auspiciis, alio saltem prosternite casu et poenae mutate genus.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:74)
Omina conveniunt dicto fulvusque Tonantis armiger a liquida cunctis spectantibus aethra correptum pedibus curvis innexuit hydrum, dumque reluctantem morsu partitur obunco, haesit in ungue caput;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:312)
illius auspiciis inmensa per aequora miles, non Plaustris Arctove regor.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:331)
tunc anni signa prioris et si quod fortasse quies neglexerat omen, addit cura novis:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:80)
Ipso Roma die (nec adhuc ostenditur auctor) personuit venisse ducem, laetisque Quirites vocibus auspicium certi plausere triumphi, muniti Stilichone suo.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:169)

SEARCH

MENU NAVIGATION