라틴어 문장 검색

. . in mari austri atque Africi.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXX 2:2)
At non idem fit flante austro vel Africo;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXX 4:1)
Austri vero et Africi, ad meridianum orbis circulum et ad partem axis infimam depressi, inferiores et humiles, per supreme aequoris euntes protrudunt magis fluctus quam eruunt, et idcirco non desuper laesae, sed propulsae in adversum aquae, etiam desistente flatu, retinent aliquantisper de pristino pulsu impetum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXX 6:1)
Nam de austri flatibus ita scripsit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXX 8:1)
Ab aquilonibus enim, qui alti supernique sunt, fluctus excitatos quasi per prona volvi dicit, ab austris autem, his qui humiliores sunt, maiore vi quadam propelli sursum atque subici.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXX 10:1)
Id quoque a peritissimis rerum philosophis observatum est, austris spirantibus mare fieri glaucum et caeruleum, aquilonibus obscurius atriusque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXX 11:1)
atque inibi, quid sit in oratione M. Tulli intra oceanum et intra monte Taurum et in quadam epistula intra modum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 1:2)
'Locus intra oceanum iam nullus est, neque tam longincus neque tam reconditus, quo non per haec tempora nostrorum hominum libido iniquitasque pervaserit.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 18:3)
' Intra oceanum' dicit contra rationem tuam;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 19:1)
non enim vult, opinor, dicere 'in oceano';
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 19:2)
neque enim videri potest insulas significare nescio quas, quae penitus esse intra aequora ipsa oceani dicuntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 19:4)
Atque eos, quoniam viderent terrena quaedam inter homines caelestium rerum sensu atque ductu moveri, quale est quod oceanus quasi lunae comes cum ea simul senescit adolescitque, hinc videlicet sibi argumentum ad suadendum paravisse ut crederemus omnia rerum humanarum et parva et maxima, tamquam stellis atque sideribus evincta, duci et regi.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 4:1)
Esse autem nimis quam ineptum absurdumque, ut, quoniam aestus oceani cum lunae curriculo congruit, negotium quoque alicuius, quod ei forte de aquae ductu cum rivalibus aut de communi pariete cum vicino apud iudicem est, ut existimemus, id negotium quasi habena quadam de caelo vinctum gubernari.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 5:1)
Psyllos quondam fuisse in terra Africa conterminos Nasamonibus Austrumque in finibus eorum quodam in tempore perquam validum ac diutinum flavisse;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XI 5:1)
Atque ita profectis ventum Austrum magno spiritus agmine venisse obviam eosque universos cum omnibus copiis armisque, cumulis montibusque harenarum supervectis, operuisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XI 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION