라틴어 문장 검색

Me quoque, quia pro sodalitate avunculi diligebat, interdum proferebat in medium.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:40)
Cumque ego silentio magis quam litteris denegarem et pudore reticentis pudorem suffunderem postulantis, avunculum mihi opposuit precatorem, qui et liberius pro alio peteret et pro reverentia sacerdotii facilius inpetraret.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 11:4)
Cumque aestuaret febribus et venarum fontes hauriret calor, lasso anhelitu tristem avunculum consolabatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 13:9)
Adprehensa avunculi manu:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 13:15)
Atque in talia verba defecit avunculum manu, me recordatione contrectans.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 13:19)
In illis enim vel parentis affectus vel maeror avunculi vel desiderium mariti temperandum fuit et pro diversitate personarum diversa de scripturis adhibenda medicina.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 1:5)
tamen hoc tolerabile, si non et furere incipias ut avunculus ille Neronis, cui totam tremuli frontem Caesonia pulli infudit.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI298)
huius enim vel una potens ratio est, ne crimina nostra sequantui ex nobis geniti, quoniam dociles imitandis turpibus ac pravis omnes sumus, et Catilinam quocumque in populo videas, quocumque sub axe, sed nec Brutus erit Bruti nec avunculus usquam, nil dictu foedum visuque haec limina tangat, intra quae pater est;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV11)
Semel apud Anienem trucidati, cum singulari certamine Manlius aureum torquem barbaro inter spolia detraxit, unde Torquati.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLA GALLICA 2:1)
Conversus a Gallis in Latinos Manlio Torquato Decio Mure consulibus, semper quidem aemulatione imperii infestos, tum vero contemptu urbis incensae, cum ius civitatis partem imperii et magistratuum poscerent, apud Capuam proeliis congredi audentes.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM LATINUM 1:1)
Atilius Ligusticum sinum, Pomponius Gallicum obsedit, Torquatus Balearicum, Tiberius Nero Gaditanum fretum, qua primum maris nostri limen aperitur;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PIRATICUM 9:2)
Quis pro indignitate ingemescat, cum Antonius Lucium Caesarem avunculum suum, Lepidus Lucium Paulum fratrem suum proscripserint?
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, TRIUMVIRATUS 4:2)
Torquato ruit inde minax:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:13)
caedunt Lepidos, caeduntque Metellos, Corvinosque simul, Torquataque nomina, regum Saepe duces, summosque hominum, te, Magne, remoto.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 6:14)
Ad lapidem Torquatus habet praetoria quartum;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXIX1)

SEARCH

MENU NAVIGATION