라틴어 문장 검색

Montani quoque venter adest abdomine tardus, et matutino sudans Crispinus amomo quantum vix redolent duo funera, saevior illo Pompeius tenui iugulos aperire susurro, et qui vulturibus servabat viscera Dacis Fuscus marmorea meditatus proelia villa, et cum mortifero prudens Veiento Catullo, qui numquam visae flagrabat amore puellae, grande et conspicuum nostro quoque tempore monstrum, caecus adulator, dirusque a ponte satelles dignus Aricinos qui mendicaret ad axes blandaque devexae iactaret basia raedae.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV47)
incipit agnosci, atque illo lacte fovetur propter quod secum comites educit asellas exul Hyperboreum si dimittetur ad axem.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI240)
horrida vitanda est Hispania, Gallicus axis Illyricumque latus;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII48)
huius enim vel una potens ratio est, ne crimina nostra sequantui ex nobis geniti, quoniam dociles imitandis turpibus ac pravis omnes sumus, et Catilinam quocumque in populo videas, quocumque sub axe, sed nec Brutus erit Bruti nec avunculus usquam, nil dictu foedum visuque haec limina tangat, intra quae pater est;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV11)
nam dubio procul haec adverso flabra feruntur flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 23:7)
nam quid Brittannis caelum differre putamus, et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis, quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque usque ad nigra virum percocto saecla colore?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 36:4)
Hac vice sermonum roseis Aurora quadrigis Iam medium aetherio cursu traiecerat axem, mox suggessit vates:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 11:3)
Axem humero torquet stellis ardentibus aptum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 9:1)
Aetheris immensi partem si presseris unam, Sentiet axis onus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:14)
Ventus ab extremo pelagus sic axe volutet, Destituatque ferens;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:9)
sed nocte sopora, Parrhasis obliquos Helice cum verteret axes, Atria cognati pulsat non ampla Catonis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 3:2)
calida medius mihi cognitus axis Aegypto, atque umbras nusquam flectente Syene.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:36)
Ubere vix glebae superat, cessantibus Austris, Cum medium nubes Borea cogente sub axem Effusis magnum Libye tulit imbribus annum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:37)
Quamvis Hesperium mundi properemus ad axem, Massiliam delere vacat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:30)
Medio cum Phoebus in axe est, Aut coelum nox atra tenet, pavet ipse sacerdos Acessus, dominumque timet deprendere luci.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION