라틴어 문장 검색

Cum hoc agmine paulum declinavit via militari iussis praecedere lixis inpedimentorumque custodibus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 8장 6:2)
VI milia fere militum venerant, praeterea turba lixarum calonumque inpleverant regiam.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 8장 24:2)
Duo milia militum atque lixarum calonumque pestis illa consumpsit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 4장 15:2)
Adiciebant navigia, quae lixas mercatoresque vexissent, famam auri secutis gubernatoribus in insulam esse transmissa nec deinde ab iis postea visa.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 1장 17:1)
hinc petit Euphraten iuvenis domitique Batavi custodes aquilas, armis industrius.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII25)
Batavique truces, quos aere recurvo Stridentes acuere tubae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:20)
Cum tandem fonte reperto Indiga conatur laticis potare iuventus, Stat, dum lixa bibat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 6:60)
Quidam me modo, Rufe, diligenter Inspectum, velut emptor aut lanista, Cum vultu digitoque subnotasset, 'Tune es, tune' ait 'ille Martialis, Cuius nequitias iocosque novit, Aurem qui modo non habet Batavam?
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXXII1)
Fortior et tortos servat vesica capillos Et mutat Latias spuma Batava comas.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXXIII10)
Sum figuli lusus russi persona Batavi.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CLXXVI Persona Germana1)
per unum qua Romanum imperium est, per alterum qua interluit barbaros, ubi iam Vahal dicitur et facit insulam Batavorum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 7274)
nam fit longa et impedita, ut [ quaestionibus] eam iudices similem agmini totidem lixas habenti quot milites, cui et numerus est duplex nec virium;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 261:1)
lixae permixti cum militibus diu noctuque uagabantur, et palantes agros vastare, villas expugnare, pecoris et mancipiorum praedas certantes agere eaque mutare cum mercatoribus vino aduecticio et aliis talibus;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 44장8)
ne quisquam in castris panem aut quem alium cibum coctum venderet, ne lixae exercitum insequerentur, ne miles hastatus aut gregarius in castris neue in agmine seruum aut iumentum haberet;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 45장4)
humilisque socerum lixa dominantem sequar?
(세네카, Phoenissae 608:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION