라틴어 문장 검색

Iamque rubescebat radiis mare et aethere ab alto Aurora in roseis fulgebat lutea bigis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 3:1)
o quantus instat navitis sudor tuis tibique pallor luteus et illa non virilis heiulatio preces et aversum ad Iovem, Ionius udo cum remugiens sinus Noto carinam ruperit opima quodsi praeda curvo litore porrecta mergos iuverit, libidinosus immolabitur caper et agna Tempestatibus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 107)
' turgidus Alpinus iugulat dum Memnona dumque diffingit Rheni luteum caput, haec ego ludo, quae neque in aede sonent certantia, iudice Tarpa, nec redeant iterum atque iterum spectanda theatris.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Suam de Lucilio iudicium tuetur, et egregia scribendarum satyrarum praecepta aspergit.19)
qualis iratam metuens novercam creveras falsos imitatus artus, crine flaventi simulata virgo, lutea vestem retinente zona:
(세네카, 오이디푸스 6:19)
luteo plantas cohibente socco;
(세네카, 파이드라 4:26)
fundebat coma pexa crocos flexoque lacerto lutea depressus comebat tempora pecten.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 185)
Non tibi sunt tristes curae nec luctus, Osiri, Sed chorus et cantus et levis aptus amor, Sed varii flores et frons redimita corymbis, Fusa sed ad teneros lutea palla pedes Et Tyriae vestes et dulcis tibia cantu Et levis occultis conscia cista sacris.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 717)
Lutea sed niueum inuoluat membrana libellum, pumex et canas tondeat ante comas, summaque praetexat tenuis fastigia chartae indicet ut nomen littera facta tuum, atque inter geminas pingantur cornua frontes:
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 15)
Quin tu me interrogas, purpureum panem an puniceum soleam ego esse an luteum?
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 537)
neque periurior neque peior alter usquam est gentium, quam erus meus est, neque tam luteus neque tam caeno conlitus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 4, scene 22)
alii luteas glaebas arefacientes struebant parietes, materia eos iugumentantes, vitandoque imbres et aestus tegebant harundinibus et fronde.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장9)
item qui non possunt chrysocolla propter caritatem uti, herba, quae luteum appellatur, caeruleum inficiunt, et utuntur viridissimum colorem;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 14장4)
in roseis fulgebat lutea bigis 'lutea' est crocei coloris, ut croceo mutabit vellera luto:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 261)

SEARCH

MENU NAVIGATION