라틴어 문장 검색

Corpus quoque, quod aequaliter molle et calidum est, quodque aequaliter totum insudat, et cujus febricula eo sudore finitur, securitatem pollicetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, III Incipiente febre signa mala vel bona. 2:2)
vel si est aut lividum, aut biliosum, aut cruentum, aut pejoris odoris quam ex consuetudine.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, IV Mala signa aegrotorum. 9:5)
Sputum etiam biliosum et purulentum, sive separatim ista, sive mixta proveniunt, interitus periculum ostendunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VI De indiciis mortis. 9:1)
Ubi pluribus diebus non descendit alvus, docet, aut subitam dejectionem, aut febriculam instare.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 4:2)
Cui fauces sanguine et interdiu et noctu replentur, sic, ut neque capitis dolores, neque praecordiorum, neque tussis, neque vomitus, neque febricula praecesserit, hujus aut in naribus, aut in faucibus ulcus [vel hirudo] reperietur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 10:1)
Si mulieri inguen et febricula orta est, neque causa apparet, ulcus in vulva est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 10:2)
Si haec crassa carunculas quasdam exiguas quasi capillos habet, aut si bullat, et male olet, et interdum quasi arenam, interdum quasi sanguinem trahit, dolent autem coxae, quaeque inter has superque pubem sunt, et accedunt frequentes ructus, interdum vomitus biliosus, extremaeque partes frigescunt, urinae crebra cupiditas, sed magna difficultas est, et quod inde excretum est, aquae simile, vel rufum, vel pallidum est, paulum tamen in eo levamenti est, alvus vero cum multo spiritu redditur, utique in renibus vitium est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 12:1)
nam et tussis minuitur, et sitis atque febricula desinunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 7:2)
Nihil plus adversus surditatem, quam biliosa alvus potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 19:3)
si in stomachum quaedam biliosa concurrunt, vel etiam pituita eo se, humorve aquae similis confert;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XII De dejectione. 7:2)
At vomitus, ut in secunda quoque valetudine saepe necessarius biliosis est, sic etiam in iis morbis, quos concitavit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XIII De vomitu. 1:1)
in iis vero, qui lentis febriculis diu detinentur, quum aut ex toto recessit accessio;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVII De sudore eliciendo. 5:1)
si semper febricula manet, sed alterum tamen longius tempus remissionis est, id potius eligendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, V De febrium speciebus, et singularum curationibus; et primo quando cibus febricitantibus dandus. 8:3)
nam fere talis horror ab iis oritur, quae biliosa in stomacho resederunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XII Curatio horroris in febribus. 3:2)
quia fere sine febre incipit, leves deinde febriculas excitat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 17:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION