라틴어 문장 검색

Accedit hue, quod aliqua inveniemus blandimenta, quibus saporem mutemus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 141:9)
Quo minus mirum est, si auditorum intentio relanguescit, nullis extrinsecus aut blandimentis capta aut aculeis excitata.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 19 4:2)
Cui blandimenta precesque verbaque iactanti mitissima "desine" dixit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 64:9)
Attamen interdum etiam impediunt quominus angorem, tremorem, laetitiam alterius, una cum ipsius complicata personae experientia, directo attingamus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 61:8)
Cum suis colloquens discipulis, eosdem ad paternam necessitudinem agnoscendam invitabat, quam Deus omnibus cum suis creaturis habet, atque ipsis moventi blandimento memorabat quomodo suos ob oculos unaquaeque earum magnum habeat pondus:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 129:3)
ardua nam vis est inpassibilis, quoniam natura superni ignis ad horrificas nescit descendere poenas, nec capit humanis angoribus excruciari, pura, serena, micans, liquido praelibera motu, subdita nec cuiquam, dominatrix utpote rerum, cui non principium de tempore, sed super omne tempus et ante diem maiestas cum Patre summo, immo animus Patris et ratio, via consiliorum, quae non facta manu nec voce creata iubentis protulit imperium patrio ructata profundo, hanc igitur non flagra secant, non sputa salivis aspergunt, alapis non vexat palma relisis, nec perfossa cruci clavorum vulnera Agunt, his adfecta caro est hominis, quam femina praegnans enixa est sub lege uteri, sine lege mariti.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 331)
Quomodo," inquis, " intellegam, vana sint an vera, quibus angor ?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 7:1)
Indurandus est animus et a blandimentis voluptatum procul abstrahendus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 5:2)
Si qua extra blandimenta contingunt, non augent summum bonum, sed ut ita dicam, condiunt et oblectant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 46:2)
Has quisquis sequitur et bene intellegit, omnia sensuum blandimenta contemnit."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 22:8)
hinc monstra effera et humano cruore gaudentia, hinc insidiosa blandimenta aurium, hinc naufragia et tot varietates malorum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 7:5)
miserrimus senex diuitiis tuis etiam blandimentum in stipem perdidit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 1:12)
Nam quod ad voluptatem pertinet, licet circumfundatur undique et per omnis vias influat animumque blandimentis suis leniat aliaque ex aliis admoveat, quibus totos partesque nostri sollicitet, quis mortalium, cui ullum superest hominis vestigium, per diem noctemque titillari velit et deserto animo corpori operam dare ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 27:1)
morigera coniunx domina clemens, utilis mater pia filia, cui debuerit domi forisque persona minor obsequium, maior officium, aequalis adfectum, haec cum esset unica iam diu matris amissae, facile diversis blandimentorum generibus effecerat ne patri adhuc iuveni subolis sexus alterius desideraretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Desiderato suo salutem 1:2)
atque utinam mei semper sic recorderis, ut sollicitudines ipsas angore 2 succiduo concatenatas, qui exhortator attenuas, intercessor incidas!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Chariobaudo 1 Abbati salutem 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION