라틴어 문장 검색

Hebrus autem flu- vius in Thracia est, qui ex fontibus Rhodopae montis prolabitur, dictus ab Hebro, Boreae fratre:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 5222)
et, ut semper mare etiam positis flatibus inquietum est, etsi non canis spumosisque fluctibus exibat ad terram, tamen crispis tortuosisque ibidem erroribus delectati perquam sumus, cum in ipso aequoris limine plantas tingueremus, quod vicissim nunc adpulsum nostris pedibus adluderet fluctus, nunc relabens ac vestigia retrahens in sese resorberet.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 3장 3:2)
"nonne hoc spumosum et cortice pingui, ut ramale vetus vegrandi subere coctum?"
(페르시우스, 풍자, satire 172)
te noverit ultimus Hister, te Boreas gelidus securaque regna Canopi, quique renascentem Phoebum cernuntque cadentem:
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 6:4)
Si satis es raptae, Borea, memor Orithyiae, Huc ades et surdas flamine tunde foris!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 648)
Quam tibi, me miserum, Zephyros Eurosque timebo Et gelidum Borean egelidumque Notum!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 114)
nam modo Threïcio Borea, modo currimus Euro, saepe tument Zephyro lintea, saepe Noto.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 48:2)
nos male detegimur, raptique aetate capilli, ut Borea frondes excutiente, cadunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 33:2)
nec reor hinc istuc nostris iter esse libellis, quo Boreas pinna deficiente venit, dividimur caelo, quaeque est procul urbe Quirini, aspicit hirsutos comminus Ursa Getas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 538)
hinc oritur Boreas oraeque domesticus huic est et sumit vires a propiore loco.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1017)
quae nisi te moveant, duro tibi pectora ferro esse vel invicto clausa adamante putem, sed prius huic desint et bellum et frigora terrae, invisus nobis quae duo Pontus habet, et tepidus Boreas et sit praefrigidus Auster, et possit fatum mollius esse meum, quam tua sint lasso praecordia dura sodali.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1212)
iam puer Idaeus media tenus eminet alvo et liquidas mixto nectare fundit aquas, en etiam, siquis Borean horrere solebat, gaudeat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권86)
"fortior ille fuit, et dederat fratri Boreas ius omne rapinae ausus Erechthea praemia ferre domo."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권112)
Scythiam septemque triones horrifer invasit Boreas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 10:9)
Per quae Peneus ab imo effusus Pindo spumosis volvitur undis, deiectuque gravi tenues agitantia fumos nubila conducit summisque adspergine silvis inpluit et sonitu plus quam vicina fatigat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 59:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION