라틴어 문장 검색

Quidam perverse satis, ne dicam impudenter, talem amicum habere volunt, quales ipsi esse non possunt.
(DE AMICITIA, CAPUT XXI. Discretio. 1:1)
quales aliquando fuerant ipse et suus, de quo tunc loquebatur amicus;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:3)
In his qualem te debeas exhibere amico, prudenter adverte.
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 2:5)
Nobis igitur quibus nihil accipere, nihil dare permittitur, qualis erit in hac parte spiritalis amicitiae gratia?
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 2:24)
Vultus diuersi, facies diuersa duarum, Non aduersa tamen, quales decet esse sororum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 38:7)
Que generat, que mutat eam, que seruat in esse, Quid sit uel quanta, qualis uel quomodo sese Res habeat reliquosque status perquirit in illa.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 38:12)
Hunc habitum, quamuis scripture pingat honestas, Nulla tamen uestem lasciuia deprimit, immo Talis erat qualem matrone postulat etas, Que senii metas attingit plena dierum, Canicie respersa caput seniique pruina.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 2:22)
Tunc ille sigillum Sumpsit, ad ipsius forme uestigia formam Dans anime, uultum qualem deposcit ydea Imprimit exemplo, totas usurpat ymago Exemplaris opes, loquiturque figura sigillum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 14:10)
Sed multum grauitatis habens uultumque modeste Inscribens, nullo deformans ora cachino, Talis erat risus, nullo corruptus abusu, Qualem causa, locus, tempus, persona requirit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 4:20)
Ideo enim a supernis coelestis regiae secretariis egrediens, ad hujus caducae terrenitatis occasum deveni, ut de exsecrabilibus hominum excessibus, tecum quasi cum familiari et secretario meo, querimoniale lamentum exponerem, tecumque decernerem, tali criminum oppositioni, qualis poenae debeat dari responsio:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 23:1)
Et, ut brevi narrationis tramite subterfugienda picturae multiloquia comprehendam, nullam nativitatis filiam suo commendationis ferculo, depictionis industria defraudavit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 72:14)
Dehinc in brevi imperatoris indignatione cessante, misertus est universorum, et cunctis opibus spoliatos et vacuos magnificis donis in auro, argento, armis, equis, mulis et vestibus relevavit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 48:5)
et ideo in brevi eos regis ope indigere adversus tot millia Turcorum, ne urbs capta et subjugata cum rebus et civibus periclitetur, et non Baldewinus suique, capitali sententiae subdantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 32:4)
Rex tot millibus in brevi congregatis, Turcos adhuc trans Jordanem in sua feritate persistentes aggredi statuit ex consilio omnium qui aderant, quatenus in capite eorum, Deo auxiliante, redderet malum, quod sibi suisque et universae regioni inferre conati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 24:5)
- Cum quali gloria rex eamdem matronam sibi copulaverit, militibus ab ea largiter remuneratis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 27:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION