라틴어 문장 검색

nam ex ipso Veneris opere, ut physicalis monstrat auctoritas, corporis plurimum potentia minoratur, sed propter amorem corpus minoris cibi et potus assumptione nutritur, et ideo non immerito debet esse potentiae brevioris.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 23:4)
Sed memini me quodam tempore in dictis quibusdam physicalibus invenisse quod propter Veneris opera homines tempore breviori senescunt, et ideo te ad non amandum precibus admonere contendo.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 23:17)
Inconstans etiam mulier regulariter invenitur, quia nulla mulier tanta super aliquo negotio soliditate firmatur, cuius fides modica suasione cuiusque non efficiatur in brevi spatio alterata.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 34:1)
Sed nec ulla posset mulier te facere tanta promissione securum, cuius voluntas et propositum non inveniatur brevi momento circa promissa mutari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 34:3)
Nam et pro re modica satis mulier millies iurando mentitur et pro brevissimo lucro infinita mendacia fingit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 39:2)
cum in rebus humanis nihil sanctius appetatur, nihil quaeratur utilius, nihil difficilius inveniatur, nihil experiatur dulcius, nihil fructuosius teneatur.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 1:3)
et, quod difficilius dictu est, mortui vivunt" (Cicero de Amicitia, n. 23).
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:15)
Difficile igitur, immo impossibile tibi est, vel initia eius degustare, si fontem de quo oriri potest, nescieris.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:39)
Nihil praeterea difficilius aestimant, quam amicitiam usque ad diem vitae extremum permanere;
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 1:4)
Non parum mihi Galterum nostrum fateor contulisse, cuius interrogatione provocatus, summam omnium quae disputata sunt brevi comprehendens epilogo, quasi prae oculis in ipsa memoria depinxisti.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:27)
Difficile quippe est eum quem saepe iracundiae furor exagitat, non aliquando insurgere in amicum, sicut in Ecclesiastico scribitur:
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:24)
Vellem ut eorum quae dicta sunt, summa sub brevi nobis epilogo traderetur.
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:21)
Quod si forte de omnibus difficile inventu sit in praesenti, cum id nobis in futurum servetur, quanto plures nobis abundant huiusmodi, tanto nobis feliciores aestimabimus?
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 2:28)
Quomodo sub breuibus uerbis narratio uerum Explicat, aut latitans ueri sub imagine falsum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:15)
Difficilis conscensus ad hanc facilisque recessus, Accessus paucis, casus patet omnibus, in quam Vix aliquis transire ualet, ualet omnis ab illa Declinare uia, que paucis peruia multis Clauditur, arta nimis uirtuti, larga ruine:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 4:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION