라틴어 문장 검색

'Indoctus' dicimus brevi prima littera, 'insanus ' producta, immanis ' brevi, 'infelix' longa et, ne multis, quibus in verbis hae primae litterae sunt quae in 'sapiente' atque 'felice,' producte dicuntur, in ceteris omnibus breviter;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVII 3:3)
Omnis autem disputationis eius, quam subtiliter quidem, sed explicat, summa haec est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIV 7:1)
Haec quosdam non sane indoctos viros audio ita pronuntiare, ut primam in his litteram corripiant, rationemque dicunt, quoniam in verbo principali, quod est ago, prima littera breviter pronuntiatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, VI 3:1)
Cur igitur ab eo quod est edo et ungo, in quibus verbis prima littera breviter dicitur, esito et unctito, quae sunt eorum frequentativa, prima littera longa promimus et contra dictito, ab eo verbo quod est dico, correpte dicimus?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, VI 4:1)
Quod de Pompeio Varro breviter et subobscure dixit, Tiro Tullius, Ciceronis libertus, in epistula quadam enarratius scripsit ad hunc ferme modum:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, I 8:1)
Hoc quidem quod dicunt in plerisque disputationibus procul dubio fieri oportet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, II 2:3)
Sed enim esse quaedam videntur, in quibus si breviter et ad id quod rogatus fueris respondeas, capiare.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, II 4:1)
Quicquid non perdidisti habeasne an non habeas postulo ut aias aut neges, utrumcumque breviter respondent, capietur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, II 9:1)
Disputationes a Stoico et contra a Peripatetico, arbitro Favorino, factae;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, I 1:1)
Sapiens autem, cum breviter et strictim colore atque vultu motus est, οὐ συγκατατίθεαι, sed statum vigoremque sententiae suae retinet quam de huiuscemodi visis semper habuit, ut de minime metuendis, sed fronte falsa et inani territantibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, I 21:1)
Disputatio Sex.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 1:1)
Sed, quaeso tecum tamen, degrediare curriculis istis disputationum vestrarum academicis omissoque studio, quicquid lubitum est arguendi tuendique, consideres gravius sint ea quae reprehendisti, nec ideo contemnas legum istarum antiquitates, quod plerisque ipse iam populus Romanus uti desiverit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 22:1)
Ita habent et scientiae quibus insuevimus generalia quaedam blandientia et speciosa, sed cum ad particularia ventum sit, veluti ad partes generationis, ut fructum et opera ex se edant, tum contentiones et oblatrantes disputationes exoriuntur, in quas desinunt, et quae partus locum obtinent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:16)
eo usque, ut saepenumero non solum assertio maneat assertio sed etiam quaestio maneat quaestio, et per disputationes non solvatur sed figatur et alatur, omnisque traditio et successio disciplinarum repraesentet et exhibeat personas magistri et auditoris, non inventoris et ejus qui inventis aliquid eximium adjiciat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:18)
Illic enim adversarius disputatione vincitur et constringitur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 16:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION