라틴어 문장 검색

ideo regum obsides liberos dari ut, si domestici imperii taedeat, sit regressus ad principem patresque, quorum moribus adsuefactus rex melior adscisceretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 10장6)
sed in regressu dispar fortuna fuit, quia navium quasdam quae mari remeabant in litora Taurorum delatas circumvenere barbari, praefecto cohortis et plerisque auxiliarium interfectis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 17장7)
Reconciliationis specie adsumpta regressusque ad patrem, quae fraude confici potuerint, prompta nuntiat, cetera armis exequenda.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 45장1)
regressum Paetum, cum graviora metueret, facetiis insectari satis habuit Caesar, his ferme verbis:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 25장10)
Eo in tempore Nero Antii agens non ante in urbem regressus est quam domui eius, qua Palatium et Maecenatis hortos continuaverat, ignis propinquaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 39장1)
Britannos quoque, ut ex captivis audiebatur, visa classis obstupefaciebat, tamquam aperto maris sui secreto ultimum victis perfugium clauderetur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 25장 2:1)
Britannorum acies in speciem simul ac terrorem editioribus locis constiterat ita, ut primum agmen in aequo, ceteri per adclive iugum conexi velut insurgerent;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 35장 3:1)
simulque constantia, simul arte Britanni ingentibus gladiis et brevibus caetris missilia nostrorum vitare vel excutere, atque ipsi magnam vim telorum superfundere, donec Agricola quattuor Batavorum cohortis ac Tungrorum duas cohortatus est, ut rem ad mucrones ac manus adducerent;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 36장 1:2)
scelera impetu, bona consilia mora valescere, denique eundi ultro, si ratio sit, eandem mox facultatem, regressum, si paeniteat, in aliena potestate.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 32장6)
increpitis seditionis auctoribus regressus vacavit abeuntium adloquiis, donec omnes inviolati digrederentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 49장4)
contra Vitellium in Palatium, in ipsam imperii arcem regressum;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 70장5)
non erat dubium quantum in regressu discriminis adeundum foret frumentatoribus onustis perculsisque.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 35장8)
sensim itaque regressus domum repente cum apparitoribus prodiit citatumque pro tribunali uoce praeconis conuiciatorem rapi iussit in carcerem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 11장 3:3)
a Germania in urbem post biennium regressus triumphum, quem distulerat, egit prosequentibus etiam legatis, quibus triumphalia ornamenta impetrarat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 20장 1:1)
Regressus in insulam rei p. quidem curam usque adeo abiecit, ut postea non decurias equitum umquam supplerit, non tribunos militum praefectosque, non prouinciarum praesides ullos mutauerit, Hispaniam et Syriam per aliquot annos sine consularibus legatis habuerit, Armeniam a Parthis occupari, Moesiam a Dacis Sarmatisque, Gallias a Germanis uastari neglexerit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 41장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION