라틴어 문장 검색

Tum vero ad vocem celeres, qua bucina signum dira dedit, raptis concurrunt undique telis indomiti agricolae;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 22:3)
Regina in mediis patrio vocat agmina sistro necdum etiam geminos a tergo respicit anguis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 27:13)
Bello dat signum rauca cruentum bucina.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 17:4)
Cum sistrum aliquis concutiens ex imperio mentitur, cum aliquis secandi lacertos suos artifex brachia atque umeros suspensa manu cruentat, cum aliqua genibus per viam repens ululat laurumque linteatus senex et medio lucernam die praeferens conclamat iratum aliquem deorum, concurritis et auditis ac divinum esse eum, invicem mutum alentes stuporem, ad- firmatis.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 145:1)
tertia misit bucina signum:
(세네카, Thyestes 815:1)
scilicet incesti meretrix regina Canopi, una Philippeo sanguine adusta nota, ausa Iovi nostro latrantem opponere Anubim, et Tiberim Nili cogere ferre minas, Romanamque tubam crepitanti pellere sistro, baridos et contis rostra Liburna sequi, foedaque Tarpeio conopia tendere saxo, iura dare et statuas inter et arma Mari!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1116)
bucina cogebat priscos ad uerba Quiritis:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 17)
"et iam quarta canit uenturam bucina lucem, ipsaque in Oceanum sidera lapsa cadunt."
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 439)
nunc intra muros pastoris bucina lenti cantat, et in uestris ossibus arua metunt.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 1018)
nec sic Leucadio classis Mareotica portu Actiacas abscondit aquas, in bella mariti dum venit a Phario dotalis turba Canopo, cum patrio Cleopatra ferox circumdata sistro milite vel piceo fulvas onerata carinas Dorida diffusam premeret Ptolomaide gaza.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 187)
Non cum Triptolemo verendam Eleusin, qui primas populis dedere aristas pastis Chaonium per ilicetum, non Apin Mareoticum sonabo ad Memphitica sistra concitari.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem31)
tandem murmure bucinae strepentis snspensas tubicen vocans quadrigas effundit celeres in arva currus.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium76)
Isi, Phoroneis olim stabulata sub antris, nunc regina Phari numenque orientis anheli, excipe multisono puppem Mareotida sistro, ac iuvenem egregium, Latius cui ductor Eoa signa Palaestinasque dedit frenare cohortes, ipsa manu placida per limina festa sacrosque duc portus urbesque tuas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, propempticon Maecio Celeri33)
vigiliis deinde dispositis ceteris omnibus tesseram dari iubet, ubi secundae vigiliae bucina datum signum esset, armati cum silentio ad se convenirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 389:1)
ab hoc sermone cum digressi essent, et Appius quamvis ferociter loquentem collegam non dubitaret tamen litteras super tanta re ab Roma exspectaturum, Fulvius, ne id ipsum impedimentum incepto foret, dimittens praetorium tribunis militum ac praefectis socium imperavit uti duobus milibus equitum delectis denuntiarent ut ad tertiam bucinam praesto essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 209:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION