라틴어 문장 검색

Intactum, volucrum rostris epulasque daturum Haud impune feris, non ausi tradere busto, Nondum stante modo, crescens fugere cadaver.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:47)
Sigeasque petit famae mirator arenas, Et Simoentis aquas, et Graio nobile busto Rhoetion, et multum debentes vatibus umbras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 10:11)
Vos condite busto Tanti colla ducis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 10:97)
Adhuc recenti tepet Erotion busto, Quam pessimorum lex amara fatorum Sexta peregit hieme, nec tamen tota, Nostros amores gaudiumque lususque - Et esse tristem me meus vetat Paetus, Pectusque pulsans pariter et comam vellens:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXXVII5)
Saepe licet Graiae numeretur belua Lernae, Inproba Niliacis quid facit Hydra feris?
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXV7)
Iuppiter Idaei risit mendacia busti, Dum videt Augusti Flavia templa poli, Atque inter mensas largo iam nectare fusus, Pocula cum Marti traderet ipse suo, Respiciens Phoebum pariter Phoebique sororem, Cum quibus Alcides et pius Arcas erat:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXXIV1)
Libyn domuit, aurea poma tulit, Peltatam Scythico discinxit Amazona nodo, Addidit Arcadio terga leonis apro, Aeripedem silvis cervum, Stymphalidas astris Abstulit, a Stygia cum cane venit aqua, Fecundam vetuit reparari mortibus hydram, Hesperias Tusco lavit in amne boves.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, CI2)
Quid busti cineres tui lacessis?
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XC2)
Iugera mercatus prope busta latentis agelli Et male compactae culmina fulta casae, Deseris urbanas, tua praedia, Pannyche, lites Parvaque, sed tritae praemia certa togae.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXXII1)
Iam poterat teneras hydra timere manus.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CLXXVII Hercules Corinthius2)
sane apparatus mortuorum 'funus' dici solet, exstructio lignorum 'rogus', subiectio ignis 'pyra', crematio cadaveris 'bustum', locus 'ustrina', operis exstructio 'sepulcrum', inscriptum nomen memoriaque 'monumentum'. quo summo in quo summo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 225)
de qua re eum iurare conpulit, et ei pro munere dedit sagittas hydrae felle tinctas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4028)
si autem de busto sudem ad tectum detulerit, incendium aedibus portendere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4625)
ac belva lernae hydram dicit, serpentem inmanis magnitudinis, quae fuit in Lerna Argivorum palude;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2876)
sed constat hydram locum fuisse evomentem aquas, vastantes vicinam civitatem, in quo uno meatu clauso multi erumpebant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2879)

SEARCH

MENU NAVIGATION